468.
1299. 1. Maii. - Conventus Tihanyiensis Ivankam et patrem ac fratrem eius partem vineae in Kéklak vendidisse testatur.
Nos frater Renoldus, miseracione diuina abbas Monasterij sancti Aniani de Tykonio et Conuentus loci eiusdem, significamus vniuersis, quibus presentes ostenduntur, quod Iuanka et Spose et Peturka, patre suo, ac Cristus fratre eius, de populis dicti Monasterij sancti Aniani, ab una parte; Item Mathias, hospes et advena, sicut idem refert, de Hydegkuth, ab altera, coram nobis constituti, idem Iuanka de quadam vinea sua empticia, in territorio vinearum, keklok vocato, sita et existenti, quam de Epyka, Jobagione nostro de Fried, sibi olym precio dixerunt comparasse, duas partes eiusdem vinee de inferiori parte, videlicet a parte Balatini existentes, viginti pensis denariorum viennensium, plene et integre ab eodem Mathia habitis et receptis, in filios filiorum cum omnibus appendicijs, ad ipsam vineam pertinentibus, perpetuo et irreuocabiliter, de bona voluntate nostra, sepedicto Mathie et suis heredibus, heredumve successoribus est confessus coram nobis vendidisse; tercia vero pars eiusdem vinee ipsi Iuanche et fratri eius, ac patri eorumdem ab aquilone remanendo; cui quidem vinee, vendicioni exposite, vinea Jacobi, filij Fornas de Sobody, ab occidente vicinatur; adicientes eciam, quod si per quospiam sepedicta vinea ullo unquam tempore de Mathia aut eius heredibus inpeteretur aut reciperetur, Iuanka et frater eius, ac pater eorumdem expedire tenebuntur proprijs laboribus et expensis; nec hoc pretermittendo, quod si predictus Mathias, aut eius heredes, ob sue necessitatis causam, predictam vineam in curriculo temporis vendere voluerint: non possint, nec valeant, nisi a nobis prius licencia habita et recepta, et specialiter ab eisdem, de quibus ipsa vinea sibi coram nobis precio extitit comparata. Datum in octauis beati Georgij martiris. anno domini Millesimo CCmo Nonagesimo Nono.
E transsumpto Stephani Palatini a. 1389. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. U. fasc. 8. Nro. 170.
469.
1299. 8. Maii. - Joannes de Fehéregyház terras suas, in Fehéregyház et Tikos habitas, Paulo et Adriano, cognatis suis, vendit coram Conventu de Sümeg.
Conuentus monasterij sancti Egidij de Symigio, omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod Johannes, filius Elie de feiryghaz, ab una parte; Paulus filius Andree et Adrianus filius Stephani de