Sig. cum zona avulsum. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 41. fasc. 3. Nro. 2. - Ed. Cod. Strig. II. 192. Wenzel Cod. Arp. X. 106. - Paulus, qui hic occurrit a. 1287-1293. Praepositus Strigon. erat, Emericus autem Archidiaconus Gumuriensis anno solum 1292. memoratur. (Vide Nrum. 332.) Hoc ergo circiter anno diploma exaratum fuerit.
490.
.... - Benedictus comes Barsiensis, Petro de Rendvei, qui terram unius aratri comiti Lamberto de Bileg oppignoravit, terminum redemptionis assignat.
Nos comes Benedictus Borsiensis, damus pro memoria, quod comes Lampertus de Byleg in octauis corporis xpi. coram nobis personaliter comparendo, contra Petrum, filium Gebarch de Renduey, pro quo Thomas, filius ipsius, personaliter aderat, exhibuit nobis litteras Capituli Nitriensis, in quibus uidimus contineri, quod predictus Petrus terram vnius aratri, peckfyzu vocatam pro XXti pensis et duppli (sic) pignori comiti Lamperto obligasset; nos uero respectu et uisis litteris ipsius capituli predicto Petro de Renduey terminum quindenam corporis xpi. assignauimus, ab ipso comito Lamperto redimendi, aut si ipso die coram nobis non redimerit, extunc eodem die dictus Petrus ipsam terram predicto comiti Lamperto, litteris nostris mediantibus, aut Capituli, perpetualiter assignabit, aut redimet. datum in octauis corporis xpi.
Vestigium Sigilli in exteriori margine apparet. Orig. circa finem sec. XIII. editum, in Arch. Prim. Sec. Lad. T. fasc. 18. Nro. 436.
491.
.... - Mochuna tabulam ultimam condit.
Ego Mochuna, longe infirmitatis oppressus dispendio et senciens diem mortis inminere, disposui res maes secundum modulum facultatis mee in hac forma: Monasterio sancti benedicti[515], in uilla busic, iuxta situa, octo boues et duos seruos, scilicet martinum cum filio suo, et terram ad impressionem duorum aratrorum, insuper uero unum porcum cum octo porcellis, bouem et capram. Preterea terra, que est in geurud, duas partes matri mee et Sorori mee, terciam uero partem fratribus nostris, et in predicto geurud matri mee duos seruos, heunc et sumbot, Sorori mee duos chvrec (?), hucc. Predium uero curteg commune dimitto fratribus nostris predenominatis. Insuper istos nomine ... cleche, Moroucha, huhque, cum tribus filijs, Deda cum fratre, pet cum fratre
[515] Nempe: de iuxta Gron.