suo, Fot cum fratre et cum omnibus suis possessiunculis. Ne nostri ... inpetrent ex ipsis.
A. B. C. D.
Sigillum cum zona periit. Orig., initio circ. sec. XIII. exaratum et humore maculatum in Arch. Cap. Strig. Priv. Lad. 40. fasc. 1. Nro. 7. - Ed. Cod. Strig. II. 33.
492.
.... - Tirmannus et socii eius Schemnicienses terragium villarum Nade et Widercz Conventui S. Benedicti se soluturos promittunt.
Nos Tirmannus, filius arnoldi, et Nicolaus et Iwanus, filij Saas, et Leupoldus et societas ipsius in Scebnizbana, damus pro memoria vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, quod pari consilio fide nostra promittimus mediante, quod annualem censum nostrum, quem abbati et Conuentui monasterij sancti Benedicti super Gronam persoluere tenemur pro terragio uille Nade et Widercz, in festo sancti Michaelis archangeli persoluemus, dilacione et ocasione qualibet relegata; quod si neglexerimus, duplum ipsius census die postero persoluemus.
In tergo vestigium sigilli appressi. Orig. circa finem sec. XIII. exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 40. fasc. 1. Nro. 2. - Ed. Cod. Strig. II. 233.
493.
1300, 22. Jan. - Conventus Cruciferorum transscribit Nros. 229., 228., 381. et 386.
Nos Conuentus Cruciferorum domus Hospitalis ecclesie sancti Regis Stephani de Strigonio, memorie commendantes, significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod discreti viri, magistri, uidelicet Johannes Decanus ecclesie Strigoniensis et Andreas quondam decanus eiusdem ecclesie, vice et nomine discretorum virorum, magistri Thome prepositi et Capituli ipsius ecclesie Strigoniensis, dominorum suorum, ad nostram accedentes presenciam, quatuor paria litterarum Wenerabilis patris, domini Lodomerij, archiepiscopi eiusdem ecclesie Strigoniensis, bone memorie, sub uero et certo sigillo ipsius, quarum quidem due sunt et existunt sub pendenti sigillo, et due memoriales, nobis exhibuerunt sub hac forma:
Sequuntur Nri. 229., 228., 381. et 386.
Pecieruut itaque ijdem magistri Johannes Decanus et Andreas pro se et pro predictis discretis uiris, magistro Th. preposito et Capitulo Strigoniensi,