dominis suis, quod quia predicta quatuor paria litterarum propter discrimina uiarum et maliciam temporis impacati secum portare formidarent et tempore oportuno, seu ubique locorum exhibere; nostris litteris inseri et transcribi de uerbo ad uerbum faceremus, quod et fecimus, mediante iusticia annuentes. Datum In festo Wyncenti martiris, anno domini M°. CCC°.
A tergo: "Littere super terra circa ecclesiam sancti dominici iuxta vineas;" alia coaeva manus adiecit: "que ecclesia est fratrum predicatorum extra ciuitatem" - Sig. e. corrigia pendebat. Orig. litteris minutis exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 41. fasc. 1. Nro. 6. - Ed. Cod. Strig. II. 229. Wenzel Cod. Arp. X. 404.
494.
1300. 29. Jan. - Andreas III. Rex Jobagiones Archiepiscopatus Strigon. Comitibus Irezlao et Barleo subditos esse iubet.
Andreas - - Rex Hungarie, fidelibus suis, vniuersis populis Archiepiscopatus Strigon. salutem - -. Cum nos castrum nostrum Strigon. simul cum vniuersis populis, ad ipsum Archiepiscopatum spectantibus, et comitatu Strigon. Irezlao et Barleus Comitibus, fidelis nostris, duxerimus conferendum; fidelitati vestre vniuersitatis - - mandamus, quatenus eosdem Irezlaum et Barleus comites, tamquam personam nostram, favorabiliter recipere debeatis et benigne pertractare. Iura ipsius Comitatus et alia iura, a vobis proueniencia, eisdem integraliter exhimentes (sic). Datum Bude feria sexta proxima ante festum purificacionis beate virginis. Anno domini M°. Trecentesimo.
Cod. dipl. patr. VI. 454. - 19. Junii idem Rex eisdem Iruzlao et Barleo possessionem Vezekeny confert. Ibidem pag. 461.
495.
1300. 2. Febr. - Comes Stephanus ViceIudex Curiae palatium Zeniepalotája dictum, magistro Endre contra Capitulum Strigon. adiudicat.
Nos comes Stephanus, vice Iudex Curie domini Regis, memorie commendantes, significamus Omnibus, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod magister Endre, filius Comitis Walterij, Ciuis de Castro Budensi, in nostri presencia personaliter comparendo, exhibuit nobis litteras quamplures, nostras videlicet, et Cruciferorum ecclesie sancti Regis Stephani de Strigonio, contra Capitulum Strigon., in quibus uidimus contineri, quod idem magister Endre quoddam Pallacium, quod domine Zenye antiquitus vocabatur, in Ciuitate Strigon. prope locum fori a parte Septemtrionali existens, cum omnibus