appellat (Nr. 587.), die ergo hoc non amplius in vivis agebat. Mense igitur Septembri, aut Octobri diem suum extremum clauserit. Occurrit quidem eius mentio in duabus huius anni literis Capituli Colocensis (Nr. 589.) sed literae hae dato diei destituuntur. Fautorem ergo suum, Benedictum PP. XI., 7. Julii mortuum, Michael aliquot tantum mensibus supervixit. Mortuum autem Posonii et ibidem in Ecclesia s. Martini sepultum fuisse, successor eius Thomas Archiepiscopus clare docet, sed sepulchrum eius non amplius superest.
587.
1304. 1. Nov. - Capitulum Strigon. coram Agriensi contra Wenceslaum Bohemiae Regem ob expilationem thesaurarii et Archivi protestatur.
(C)Apitulum Agriensis ecclesie, Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino sempiternam. Dum iusti viri, aut ecclesie dei per iniustam potenciam inpiorum suis Juribus, siue priuilegijs spoliantur, solent querere sibi remedia oportuna, quibus Jura eorum in suo esse conseruentur. Ad vniuersorum igitur noticiam, tam presencium, quam futurorum, harum serie litterarum uolumus peruenire, Quod honorabiles et discreti viri, dominus Theophilus, dictus Puer, Sancte Strigon. ecclesie prepositus et alij de Capitulo eiusdem ecclesie, ad nostram accedentes personaliter presenciam, per hunc modum protestati sunt, lacrimabiliter conquerendo, Quod cum Regnum Hungarie successione Regia per lineam masculinam posi mortem Regis Ladizlai bone memorie fuisset destitutum, et quidam inique agentes Vencezlaum, filium Regis Bobemie Iuuenculum Vencezlay, introduxissent in Regnum, ad preiudicium et scandalum Excellentissimi principis, domini Karoli, Illustris Regis Hungarie, pro quo iam dudum Sanctissimus pater, dominus Bonifacius octauus, sacrosancte Romane ecclesie summus pontifex, ordine Judiciario, de consilio fratrum suorum, Venerabilium patrum, dominorum Cardinalium, ut ipse dominus Karolus, tamquam uerus heres, succederet in Regnum Hungarie, legitimis ex causis dederat et protulerat sentenciam diffinitiuam, Vencezlaus Rex Bohemorum predictus, pater ipsius Vencezlay, per facti potentiam duntaxat introducti, tactus dolore cordis intrinsecus et uolens obtinere potencialiter, quod Jure non potuit, totam potenciam Regni Sui mouit, intrauitque Regnum Hungarie et in portu Kokoth nephandissima Castra sua fixit, ut predictum filium suum uiolenter in Regem Hungarie faceret coronari. Vbi transiens danubium, fugato Venerabili patre, domino Michaele Archiepiscopo, bone memorie, de Castro et de ecclesia Strigoniensi, confractis portis Castri, et foribus ecclesie beati adalberti destructis, intrasset Cameram, siue Sacristiam ipsius ecclesie cum magna multitudine nephandorum. In qua quidem