presencium volumus peruenire, Quod constitutis personaliter coram nobis Petro, filio Cristin et fratre suo Johanne, sicut dixerunt, iobagiones castri Poson., pro se et pro omnibus cognatis suis, ex una parte; Matheo seruiente comitis Kenez, ex altera; ijdem Petrus et Johannes sunt confessi oraculo uiue uocis, quod ipsi quandam Possessionem ipsorum, Geezt vocatam, inter terras comitis Abrae et terras Mathye de Elephant, sicut dixerunt, adiacentem, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis dedissent, uendidissent et tradidissent eidem comiti kenez et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, pro Triginta marcis latorum denariorum Wiennensium, plene ab eodem receptis, irreuocabiliter iure perpetuo possidendam, habendam tenendam; obligando se, quod quicunque processu temporum eundem Kenez, uel filios, aut filios filiorum suorum racione predicte possessionis uellet forsitan inpetere, uel uexare; extunc ijdem Petrus et Johannes, uel filij sui tenerentur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in die beati Martini confessoris, Anno domini M°. C°C°C°. quarto.
Sigillum cum zona periit. Orig. humore maculatum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 7. Nr. 5.
589.
1304. - Capituli Colocensis literae quaedam hanc clausulam exhibent: "Anno domini M°. CCCmo. quarto, regnante karolo, Illustri Rege Hungarie, Michaele Strigon. et Stephano Colocensi Archiepiscopis, cet."
Nagy Cod. Andegav. I. 90. 92.
590.
1304. - Mortonos de Oszlán terram Tolmács in Cottu. Barsiensi vendit Bors et fratribus eius de Palast, coram Capitulo Nitriensi.
A. B. C.
Capitulum ecclesie Nitriensis, Omnibus xpi. fidelibus, ad quos presentes littere peruenerint, salutem in eo, qui est salus omnium. ad Vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod mortonos, filius comitis Symonis de Ozlan, ab vna parte; Bors claudus, filius Petri de Palast, pro se et pro Rouuaz, ac Petro, fratribus suis absentibus, ab altera, coram nobis personaliter constituti; idem Mortonos quandam possessionem suam hereditariam