ville Sorloud vendicioni aut pignori ponere niteretur. Ipsi autem populi timentes potenciam et insolenciam alicuius potentis, emptoris videlicet predictam possessionem Petri, ne eisdem aliquod malum incumberet ab eodem. Idcirco ijdem Clemens et Stephanus litteras nostras protestacionales et prohibicionales contra Petrum predictum petierunt eis dari, prohibuendo firmiter, ne alicui idem Petrus predictam possessionem suam, nisi eisdem populis de Sorloud, facta existimacione (sic) condigna, posset seu ualeret vendicione exponere, seu pignori obligare. Vnde in testimonium huiusmodi protestacionis et prohibicionis nostras litteras presentes eisdem duximus, ammonente iusticia, concedendas. Datum in dominica Ramis palmarum, Anno domini (M°.) CCC°. quinto.
Sigillum ext. margini fuit appressum. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. K. fasc. 1. Nr. 1.
597.
1305. 27. Jun. - Capitulum Poson. Bás filium Póka, Joanni filio Andreae portionem suam in Doborgaz tribus marcis vendidisse affirmat.
A. B.
Nos Capitulum ecclesie Posoniensis omnibus xpi. fidelibus, presentem paginam inspecturis, Salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Baas filius Pouca de uilla Doborgez ex una parte, et Johannes sacerdos de Chelchteu, pro Johanne filio Andree de eadem uilla Dobogez (sic) ex altera, coram nobis constituti; idem Baas asseruit oraculo uiue uocis, quod omnes terras suas, quas a paterno iure in eadem uilla doborgez possidebat et tenebat, cum uniuersis suis utilitatibus et pertinencijs, terris uidelicet arabilibus, Silvis, Pratis, fenetis et porcione sua, in danubio existenti, eidem Johanni filio Andree propinguiori de generacione sua, sicut dixit, tribus marcis denariorum vienensium, habitis plene et receptis, uendidisset in filios filiorum perpetuo possidendas; expediturus eundem filium Andree et suos successores idem Baas, ut assumpsit, ab omnibus impetitoribus dicte terre, processu temporis, si qui fuerint, proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam et testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum Anno domini M°. CCC°. quinto, quarto die beati Johannis baptiste.
Sigillum e rubro et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 65. fasc. 2. Nr. 2.