dampnificatam extitisse, exceptis sollempnioribus eiusdem Ecclesie priuilegijs et litteris, ac alijs bonis, que de Camera eiusdem Ecclesie per suos iniquos satellites sunt extracta.
Et licet nos iuxta officij nostri debitum eundem magistrum Johannem et Herricum fratrem eius per plures litteras et nostros sollempnes nunccios semel, secundo, tercio et pluries, vt ad sancte matris gremium redeuntes, legitima ammonicione premissa, reuocauerimus, satisfacturos de premissis, Ecclesiamque nostram et Castrum memoratum ab eodem magistro Johanne reddi nobis petiuerimus deuota cum instancia et restitui; quia tamen ijdem zelo iniquitatis imbuti et malicie, peiora prioribus accumulare non uerentes nocumenta, ad sancte matris Ecclesie gremium redire contumaciter recusarunt, satisfacturi de suis excessibus et offensis usque modo:
Nos, qui in spiritualibus et temporalibus curam administracionis dicte Strigon. Ecclesie, licet inmeriti, gerimus specialem, notoriam de premissis omnibus magistrorum Johannis et Hernici (sic) predictorum habentes demeritis, patentem eciam lippis et tonsoribus, euidenter vsque adeo noticiam pleniorem, quod non possunt aliqua tergiuersacione celari, nec conuiuentibus oculis ulterius auderemus pertransire, sepedictos Johannem et Hernicum magistros ante omnia declaramus, denuncciamus et denuncciando vniuersis et singulis Xi. Melibus notificamus, diuulgamus et publicamus in supradictam apostolicam excommunicacionis sentenciam incidisse, Et insuper auctoritate metropolitica, qua fungimur, eundem magistrum Johannem de nouo, pretextu omnium premissorum, excommunicamus et excommunicatum publice et sollempniter denuncciamus in hijs scriptis; tradentes eundem sathane in interitum carnis, ut spiritus eius in die iudicij saluus fiat. Et mchilominus totam eius terram, prouinciam, comitatus et ecclesias vniuersas, in eisdem constitutas, Ecclesiastico generali tam diu subzcimus interdicto, donec ipse suos huiusmodi erratus et excessus dampnabiles emendans, ab huiusmodi excommunicacionis vinculo absolucionis beneficium studeat, ut tenetur, optinere. Datum albe pridie kalendas augusti, Anno domini M°. CCC°. quinto.
E Nro. 599. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 183.
599.
1305. 4. Aug. - Conventus Augustinianorum de Alba sententiam excommunicationis Thomae Electi Strigon., in filios Henrici Bani latam, authentice edit.
Nos Frater ... prior et conuentus ordinis fratrum heremitarum sancti augustini de alba Regali memorie commendantes, significamus, quibus expedit, vniuersis, quod Reuerendus dominus Thomas, miseracione diuina Electus