Paulo de eadem, ex altera, coram nobis personaliter constitutis, sunt confessi uiua uoce, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos, super dote domine Bybur, vxoris dicti Ban, matris dicte domine Gung, et diu fuissent altercati, ad ultimum tamen mediantibus probis viris in talem pacis concordiam deuenissent, quod domina Gung et filius suus Paulus antedicti possesionem Wijlk uocatam, ipsos de iure attingentem, usque mortem ipsorum cum omnibus utilitatibus suis pacifice et quiete deberent possidere, molestiam non aliquam, seu turbacionem per Mycelem et fratres suos antedictos eisdem racione dicte dotis inferendo; sed post mortem ipsorum Michael et fratres sui supradicti, ac eorum successores predictam possessionem Wijlk racione dotis superius nominate, in filios filiorum iure perpetuo deberent possidere et habere; assumpserunt eciam, quod si qua parcium, litteras aliquas super eo facto confectas haberet, sint penitus inanes et omnino iuribus uacuate. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in quindenis penthecostes, Anno domini M°. C°C°C°. Nono.
Sigillum integrum e rubro et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. priv. Capsa C. fasc. 8. Nr. 82.
662.
1309. 15. Jun. - Carolus Rex ante coronationem iuramentum deponit.
A. 1309. die 15. Mensis Junii - - in maiori Ecclesia s. Mariae de castro Bndensi - -, domino Fr. Gentili - - cardinali, apost. sedis Legato iuxta maius altare - - sedente, ac - - T(homa) Strigon. archiepiscopo ad coronationis magmfici principis D. Caroli, Vngariae Regis illustris, et missarum solemnia celebranda, ante ipsum altare stante parato, et V(incentio) Colocensi archiepiscopo, E. Varadiensi et J. Nitriensi episcopis eidem Strigon. archiepiscopo assistentibus; Serafino preposito Poson. in diaconatus et Michaele canonico Strigon. in subdiaconatus ordinibus praefato Strigon. archiepiscopo administrantibus; ac Joanne praeposito, Joanne cantore, Colino custode, Petro, Stephano, Paulo, Jacobo, Joanne et Nicolao, canonicis ecclesiae Albensis, - - regalia paramenta, ut moris est, supra altare praeparantibus; nec non - - Vngariae Regni baronibus - - - aliisque - - in multitudine copiosa praesentibus; praefatus dominus C. Vngariae rex, in manibus praefati Strigon. archiepiscopi, - - flexis genibus ante altare praedictum et coram Strigon. archiepiscopo, tactis et osculatis sacrosanctis evangeliis, infrascripta primo litteraliter lecta, deinde in vngarico exposita per saepedictum Strigon. archiepiscopum, inuiolabiliter seruare iurauit: videlicet Deo subdi - - fidem