Sequitur Nrus. 498. (v. Tom. I. pag. 385.)
Nos uero peticionem Salomonis Custodis antedicti prehabitam considerantes esse iustam et legitimam, prefatas Priuilegiales litteras, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte uiciatas, de uerbo ad uerbum, sine additamento et diminucione presentibus redigi fecimus ad cautelam et nostri sigilli appensione comuniri. Exhibuit eciam nobis idem discretus vir, Salomon Custos, quasdam alias litteras Priuilegiales domini Stephani, olim Strigon. Archiepiscopi; in quibus inter cetera continebatur[577], quod ipse predictam terram Vrkuta cum omnibus suis utilitatibus et pertinencijs pro anima Comitis Orbazij, patris sui, altari beate Lucie virginis, quod supra porticum katedralis ecclesie Strigon. erectum consistit seu constructum, donasset ac dedisset perpetuo possidendam. Datum in festo Marie Magdalene, anno domini M°. Trecentesimo decimo.
Sigillum e zona membr. pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 51. fasc. 1. Nr. 6.
693.
1310. 9. Aug. - Capitulum Poson. Michaelem partem terrae circa Gelle sibi competentem, Comiti Ladislao decem marcis cessisse perhibet.
A. B. C.
Vniuersis Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. Salutem in domino sempiternam. ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus (sic), quod constitutus personaliter coram nobis Michael filius Budo, est confessus oraculo uiue uocis, quod ipse terram Nicolai, filij Bulchu, quam Ladislaus, filius vroch, frater patris eiusdem Nicolai, cum adiutorio, auxilio, iuuamine et expensis eiusdem Michaelis recuperauit et rehabuit, de qua idem comes Ladislaus eidem Michaeli porcionem competentem promisisset, que terra inter villas, seu terras, Gelye, Zarus, Leeg et Putun uocatas, tam empticias, quam hereditarias, sicut idem Michael dixit, foret sita et locata, receptis ab eodem comite Ladislao decem marcis plenarie, et maxime racione proximitatis et amicicie, inter eos diu et indissolubiliter habite, predictam terram, tam empticiam, quam hereditariam, seu eciam impignoratam eidem Ladislao reddidit sine omni inquietacione liberam et absolutam, tali modo, quod de cetero nec ipse Michael, nec filij sui contra eundem Ladislaum, uel filios suos racione predicte terre, aut filiorum suorum successores possint procedere ullo modo. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras,
[577] Vide Nrum. 509. Tom. I. pag. 392.