presencium volumus peruenire, qoud Mark, Petro et Paulo, filijs Petyrke de Rede, ab vna parte; Jacobo dicto Hygus et Stephano filio Ladizlai, fratris eiusdem Jacobi, ab altera parte coram nobis personaliter constitutis, sunt confessi oraculo uiue uocis, quod licet mota fuisset materia questionis super quadam possessione Wilk uocata, quam Stephanus predictus filius Ladizlai, fratris Jacobi antedicti, per karissimum auum suum, comitem Buken, filium comitis Buken, racione specialis dileccionis donatam asserebat et Mark cum fratribus suis predictis hereditariam possessionem ipsorum fore dicebant, et nondum adhuc ad presenciam iudicis deuenissent, iuxta arbitrium proborum virorum in talem pacis vnionem deuenissent, quod si dictus Mark, et fratres sui predicti met sextus (sic) sibi similibus super dicta possessione prestaret iuramentum; extunc ipsa possessio in manus ipsorum iure hereditario volueretur; qui termino, eis pro iuramento asignato, sicut fuit arbitratum, sua iuramenta prestitissent, et sic dictam possessionem eidem Mark et fratribus suis dimisissent cum omnibus utilitatibus suis in filios filiorum iure hereditario irreuocabiliter possidendam, habendam et tenendam; Ita quod ullo umquam tempore ijdem Jacobus et Stephanus, aut eorum heredes racione dicte possessionis possint, aut ualeant, eosdem Mark, Paulum et Petrum predictos, aut heredes eorumdem in aliquo molestare. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria quarta proxima post festum beati Luce euangeliste, Anno domini M. C°C°C°. undecimo.
A. B. C.
Sigillum e rubro et violaceo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. priv. Capsa C. fasc. 8. Nr. 83.
727.
1311. 23. Oct. - Capitulum Poson. quinque iugera in Tejed per Chere triginta duabus pensis vendita esse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. Salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constitutus personaliter coram nobis Chere, filius Bugul de villa Theyed, pro se et pro filijs suis, scilicet Adriano, Andrea, Bayna et Huzo, ab vna parte; Johannes et Paulus filij Ligyr de eadem, pro se et pro Nicolao fratre ipsorum, ab altera; idem Chere est confessus oraculo viue uocis, quod ipse de terris suis hereditarijs, in territorio eiusdem ville Teyed (sic) existentis (sic) quinque iugera terrarum arabilium Johanni et