Jacobi et Nicolaus filius Johannis, ac cognati ipsorum antedicti Triginta sex iugera terrarum arabilium, vna cum fundo Curie, fenetis, Arundinibus, Pascuis porcorum, Piscinis et cum omnibus utilitatibus suis Johanni filio Biz, Vgrino filio Zuge et Johanni filio Clementis supradictis et per eos suis heredibus, heredumque suorum successoribus reddidissent, iure perpetuo irreuocabiliter possidenda, habenda et tenenda; que iugera supradicta inter magnam viam, que ducit uersus Gelye et Humuro, sicut dixerunt, sunt sita et locata. Obligando se, quod quicunque processu temporum Johannem filium Biz, Vgrinum et Johannem filium Clementis, aut Heredes eorumdem, heredumque suorum successores racione supradicte porcionis uellent forsitan molestare; extunc Johannes filius Jacobi cum omnibus cognatis suis supradictis, ac eorum successores tenerentur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboras (sic). Datum in festo beati Phylippi et Jacobi Apostolorum, Anno domini Millesimo Trecent&esimo Duodecimo.
A. B. C.
Sigillum cum zona avulsum. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 17. Nr. 32.
745.
1312. 13. Maii. - Conventus Cruciferorum Strigon. Nicolaum de Korova palatium suum in vico s. Pauli Strigon. Thomae Archiepiscopo Strigon. sex marcis vendidisse testatur.
A. B. C.
COnuentus Cruciferorum domus Hospitalis ecclesie sancti Regis Stephani de Strigonio, Vniuersis, presentes litteras inspecturis, salutem in domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam, tam presencium, quam futurorum, harum serie uolumus peruenire, Quod Nicolaus, filius Sandor de Korua, vna cum domina matre sua, relicta ipsius Sandor, ad nostram personaliter accedendo presenciam, dixit et confessus est, Pallacium ipsorum cum suis utilitatibus et pertinencijs, absque sessione Laurencij, generi eorumdem, uersus partem meridionalem in villa sancti Pauli, ante ecclesiam eiusdem sancti Pauli existens, a francisco et Wyncencio, filijs Leonardi, empticio[600] comparatum, vendidisse sex marcis mercimonialis argenti, plene habitis et receptis, Wenerabili in xpo. patri, Thome, diuina miseracione archiepiscopo Strigon. et archiepiscopatui ipsius ecclesie, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendum,
[600] Emansit: iure.