838.
1317. 2. Aug. - Carolus Rex Nrum. 806. super donatione Castri, civitatis et Comitatus Comaromiensis, Archiepiscopo Strigon. facta, privilegialiter edit.
KArolus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Omnibus, quibus presentes ostenduntur, tam presentibus, quam futuris, salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, Quod venerabilis pater, dominus Thomas, dei gracia Archiepiscopus Strigon., locique Eiusdem Comes perpetuus, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presenciam, exibuit nobis patentes litteras nostras super donacione sibi et sancte Strigon. ecclesie Castri et districtus Kumariensis per nos facta concessas, petens nos cum instancia, ut easdem in formam priuilegialem redigi faceremus; quarum tenor talis est:
Sequitur Nrus. 806.
Nos igitur attendentes, quod Regie munificencie promissum, legitimum debeat sortiri effectum et iuxta nobilitatis sue legem id, quod sponte tribuit, se debere estimet; predictas litteras nostras, per ipsum dominum Archiepiscopum nostre maiestati reportatas, ratas habentes et acceptas et ad maiorem dicti domini Archiepiscopi iuris euidenciam in formam priuilegij nostri redigi facientes, testimonio presencium innouamus, ratificamus et approbamus, ipsamque nostram donacionem exnunc, prout extunc, perpetua stabilitate valere sanctimus (sic). In cuius rei testimonium, perpetuamque firmitatem presentes litteras duplicis Sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum in Zugudino per manus discreti viri, magistri Johannis, albensis ecclesie prepositi, et archidyaconi de Kukulleu, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri, IIIIto Nonas Agusti (sic) Anno domini M°. C°C°C°. decimo Septimo, Regni autem nostri decimo Septimo. Venerabilibus in xpo. patribus, prelaturas Regni nostri tenentibus, ipso videlicet Thoma Strigon. archiepiscopo, Locique eiusdem comite perpetuo; Colocensi sede vacante; Emirico Waradiensi; Augustino Zagrabiensi; Stephano Wesprimiensi; Johanne Nitriensi; Waciensi sede vacante; Martino Agriensi; Nicolao Jauriensi; Benedicto Transsiluano et alio Benedicto Chanadiensi; Ladislao Quinqueecclesiensi; Georgio Sijrmiensi dei gracia Episcopis. Item Demetrio magistro Tawarnicorum nostrorum; Dominico Palatino; Petro magistro Agasonum nostrorum; Lamperto Judice curie nostri; Petro magistro Tawarnicorum domine Regine, consortis nostre karissime; ceterisque Regni nostri Barronibus et proceribus, comitatus et honores feliciter gubernantibus.
Extus: Super castro kamarun. Tardior manus adiecit: quod est donatum Ecclesie Strigon. pro Corenacione Regis. - Sigillum e rubro, viridi et flavo serico