Praepositi ac Capituli Strigon. super permutatione possessionum Parachan et Tordoskeddi Strigonii in quindenis Pentecostes (16. Jun.) a. 1297. editas, transscribunt et confirmant, tum metas terrae Parachan (hodie Pracsa) adiiciunt, hac memorabili cum observatione: "Nomine autem dictarum metarum plerumque in wlgari Teutonico expressimus, ob fauorem fratrum predictorum (nempe Conventualium s. Crucis in Austria, quibuscum commutatio facta est) quia in illis partibus plures sunt Teutonici et ut facilius veniant ad noticiam plurimorum." - Datum Strigonii in vigilia beati Bartholomaei Apost.
Nagy Cod. Andeg. I. 437. - Vide Nros. 410. 413. et Cod. dipl. patr. VII. 261.
841.
1317. 4. Sept. - Thomas Archiepiscopus Strigon., Stephanus Vesprimiensis, Ladislaus Quinqueecclesiensis Episcopi, Joannes Albensis et Chema Budensis Praepositi, Joannem Episcopum Nitriensem contra Magistrum Simonem de genere Kachich, qui Castrum Nitriense occupavit, Mathaeo Palatino tradidit, tum una cum Ecclesia Cathedrali exussit et funditus diruit, protestatum fuisse testantur. - sDatum in villa Koboch prope Danubium, die decima prima (sic) ante festum Natiuitatis beate Mariae Virg."
Fejér Cod. dipl. VIII. II. 92. - Datum procul dubio sic rectificari debet: Datum die dominica proxima ante - - .
842.
1317. 19. Oct. - Carolus Rex possessiones Lék, Gyorok et Szelecsen, Pethő filio Stephani ob notam infidelitatis ademptas, tum ob defectum seminis, Thomae Archiepiscopo Strigon. ad personam confert.
KArolus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in salutis largitore. (I)ustus dominus in omnibus vijs suis, qui vnicuique pro meritis digna retribucione respondet, ad extollenda iustorum merita et reprimendas insolencias transgressorum erexit in orbe terrarum regum solia et principum potestates, vt Ipsi appensis in statera meritis singulorum, dignos condignis prosequerentur fauoribus, et in facinorosos extenderent debite gladium vlcionis; quia sicut meritum meritis, sic demeritum demeritis et via Juris et nature, equa animaduersione debet adhiberi. Proinde ad uniuersorum, tam presencium, quam futurorum noticiam harum