PRAEFATIO.
Pauca tantum nobis dicenda veniunt. Methodum Tomi primi hic quoque per omnia sequimur, in eo solummodo, necessitate coacti, divergentes, quod plura diplomata, quae durante impressione in aliis operibus vulgata sunt, sicque loco competenti inseri amplius non potuerint, ad calcem Tomi huius Additamenti instar adiecerimus.
In exhibendis Archiepiscoporum anteactis hic iam fusius nos extendimus, sed Chronologiae hic quoque praecipua ratio habita est. Nicolai autem II., Benedicti II. et Gregorii Electorum vitae decursum, ut rei ratio postulabat per extensum fuse exhibemus.