II.
VACAT SEDES.
1273. Jun. - 1274. Febr.
Excusso e cathedra Strigon. Nicolao, Capitulum ad electionem novam processisse non videtur, sed maior et sanior Canonicorum pars, quae vota sua Benedicto Vicecancellario regio et Praeposito Aradiensi iam prius concessit, nunc electionem hanc Regis confirmatione probari denuo postulavit. Attamen confirmatio haec incertis e causis non illico accessit; ideoque in diplomatibus regiis, a. 1273. diebus 21.[115] 24. et 28. Junii;[116] 6. 7. 9. 10. 17. et 27. Julii;[117] 24. Augusti[118]; 22. 27. et 29. Septembris[119]; 26. Octobris[120] et
[115] Diploma hoc Fejér (Cod. dipl. VII. II. 75.) a. 1279. signat; quia tamen Benedictus Vicecancellarius, qui diploma hoc signavit, Praepositus Aradiensis vocatur, Praeposituram autem hanc, ut videbimus, ultra a. 1273. non possidebat; quia porro in diplomate hoc sedes Strigon. vacare dicitur, anno autem 1279. iam non vacabat: diploma hoc a. 1273. editum fuerit.
[116] Fejér 1. c. V. II. 106. iterum VII. V. 385. et tertio Wenzel Cod. Arpad. XII. 85. - Fejér 1. c. V. II. 109.
[117] Cod. dipl. patr. II. 11. et iterum Wenzel 1. c. XII. 76. - Fejér 1. c. VII. II. 74- - Cod. dipl. patr. VI. 188. - Wenzel 1. c. IX. 19. - Ibid. IV. 22. - Cod. dipl. patr. II. 14.
[118] Fejér 1. c. V. II. 116.
[119] Wenzel 1. c. IX. 21. - Ibid. IV. 21. - Tkalcsics Mon. Episc. Zagrab. I. 167.
[120] Wenzel 1. c. IX. 23.