de iure sua fuit, sub metis et terminis antiquis, quibus per progenitores et fratres suos possessa fore dinosscitur, cum omni iuris plenitudine, perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam. Et licet idem Matha assereret, quod tanta non esset eius offensa, ut ipse et filij sui in tota porcione seu parte, de dicta possessione sibi cedenti, eidem ecclesie condempnari deberent; quia tamen dicti procuratores omnia nocumenta, darapna et inlurias illatas, uariosque processus suos dampnosos et manifestos, contra ecclesiam eandem et archiepiscopum Strigon. habitos, per ordinem distinguentes expresserunt, nolens contra suam conscienciam dissceptare, nec volens de commissis in conspectu terribilis illius iudicis querulanti de se respondere, ymo purgata consciencia stans et cedens iusticie, predictam porcionem et partem concessit, dedit et tradidit bona uoluntate archiepiscopatui memorato. Insuper ne dicta concessio et cessio possessionis seu partis aliquo colore quesito, aut occasione inuenta possit in futurum per aliquem retractari, uel contra eam quicquam attemptari aut excipi, et ut eciam dictus Matha nomine, quo supra, plenum et purum suum consensum et bonam uoluntatem dicte concessioni et cessioni possessionis seu porcionis sue adhiberet et preberet, sepedicti procuratores, nomine empcionis contractus, soluerunt et dederunt eidem Matha, nomine suo et filiorum suorum recipienti, coram nobis quinquaginta marcas in denarijs viennensibus. Renuncians igitur idem Matha nomine suo et Stephani ac Thome filiorum suorum supradictorum, omni iuri, iurisdicioni, si quam ipsi, uel eorum posteritas in sepefata possessione, kemenche uocata, haberent uel habere potuissent, omnem iurisdinonem, dominium et veri dominij potestatem transtulit in ecclesiam et archiepiscopatum Strigon. Obligans se insuper et heredes suos, heredumque suorum successores sub ypoteka bonorum ac possessionum suarum, ecclesiam et archiepiscopatum eundem ab omnibus consanguineis, proximis et commetaneis suis, ac alijs quibusuis, racione prelibate possessionis et porcionis qualitercumque impetere uolentibus, defendere proprijs laboribus et expensis, ac in pacifica ciusdem possessione perpetuo et immobiliter conseruare, E conuerso autem sepefati discreti viri, procuratores, auctoritate eorumdem domini Thome archiepiscopi et Capituli Strigon. ecclesie, ipsum Matha et filios suos ac eorum successores super vniuersis dampnis, iniurijs et quibusuis dampnosis processibus, contra ecclesiam Strigon. et dominum archiepiscopum usque modo perpetratis et commissis, reliquerunt absolutos et dimiserunt per omnia expeditos. Preterea nec hoc significare postponimus, quod dictus Matha supranominatas litteras priuilegiales, sentenciam Judicis continentes, et alias litteras Regias, confirmantes easdem seu approbantes, in publico perlectas et de articulo per articulos, ac de uerbo in uerbum clare et ex toto expositas, sicut iuste emanate fuerant et concesse, ratas tenuit, nichilque prorsus contra ipsas obiciens