Difficultates enim quam maximae obstabant futuro regimini iuvenculi Ludovici. Situatio Domus Andegavensis in Regno non erat optima. Indoles ferox et praepotens Regis Caroli multos fecit incontentos, multos etiam peperit inimicos. Illustratur eo, quod censor Papalis ad colligendas decimas Pontificias missus, recepta fama diseurrente mense Majo a. 1342. de morbo lethali Caroli I. fuga properavit terram relinquere. Timebat etenim revolutionem. His in circumstantiis popularitas solummodo magna Chanadini et perspicacia eius matura poterat removere malum et certum reddere regimen Ludovici.
Carolus I. die 16. Julii Visegradini e vita recessit. Chanadinus cum viris fidelibus familiae regiae omnimodum nunc adhibebat studium, ut incontentorum attentionem occuparet. Optime noscens praedilectionem gentis nostrae in pompam externam, pro defuncto rege tam sumptuosas et exornatas ordinavit exsequias, quales ad id tempus non audiebantur apud nos. Exuviae regiae purpura picta pretiosa involutae, caput corona aurea mirificae artis ornatum apparuere visitantibus feretrum nobilibus dominis. Post multas missas exsequiales solemniter Visegradini celebratas corpus demortui Regis navi ornatissimae est impositum comitantibus episcopis, presbyteris, diaconibus et fere omnibus magnatis Regni in aliis navibus, praelucente vexillo Regni, Budam in Danubio deductum est, ubi cives urbani lurmatim ripas Danubii occupantes illud receperunt. Hinc ductus fastuosus funebris, qui oculos vibrabat et corda movebat, uti erat, iter direxit Albam Regiam versus. Hic Chanadinus post benedictionem cadaveris Regii omnes eloquentiae suae thesauros exhibuit, ut ex corde valediceret Regi decesso, tali cum effatu, quem discribit Chronica: "cum maximo clamore gemebundi omnium circumstancium fauces rauce facte sunt, oculique ipsorum pre tantis lacrimis visibus naturalibus fere defecerunt." Pompa hac et fastu oculos adhuc vibrantibus vix exuviae regiae depositae in cryptam iuxta altare majus ecclesiae coronationis erant, iam iterum elevata est vox sonorosa Chanadini, ut iuvenculum Ludovicum in regem coronandum commendaret. Omnes adstantes, episcopi, magnati, sacerdotes, nobiles adeo erant corde moti, ut uno animo et una voce se Chanadino adjungerent. Qui adstantibus adhuc omnibus 21-a Julii corona Sancti Stephani caput Ludovici iuvenis insignivit creando unum ex maximis regibus Regni Hungariae.
Inter curas pastorales et regnicolares Archiepiscopus semper habebat adhuc spatia temporis, ut exaudiret viduas, consolaretur orpharios, adiuvaret derelictos. Cum patientia recepit querelas eorum etiam minutissimas, solatio omnibus erat et ubi possibile erat, adjutorio, excitans omnes, ut querelas cum fiducia sibi adaperirent. Revera non potest legi intacte et sicco corde epistola, quam relicta Theodori de Széphely nomine proprio et filiarum misit Archiepiscopo, rogans, ut partem quartam paraphernalem e possessionibus Acsád et Ujudvar, quam magister Gál occupatam tenet, benigne iuvaret recuperare. (Cf. nr. 948.)
Labor tam gravis et multiformis corrosit vires demum robustissimi huius viri, atavo sanguine hungarico tumescentis. Aegritudo corripuit eum, quae lento passu mense Decembri a. 1349. ad mortem adduxit.
Cum illo decessit unus ex excellentissimis Pastoribus Ecclesiae Strigoniensis. Spiritus eius in nepotibus, suis successoribus, a se forti manu educatis, adhuc per decennia gloriosa super Sedem Strigoniensem tempora adduxit.