ex una parte, nobilemque virum, magistrum scilicet Fokonem, seu Farkasium, filium Petri de Ovgya, qui eciam presens astitit coram nobis, ex altera, super facto unius fundi curie, cum edificiis eius, seu una domo in eadem civitate Posoniensi, ex opposito domus quondam Leopoldi scriptoris, in acie, ubi vicus per portam parvam civitatis ducit ad Danubium, existente, mota fuisset materia questionis et diucius iudiciario processu ventilata in presencia domini nostri regis extitisset; ad ultimum tamen: quod nullum ius, neque aliquam iusticiam ad ipsam domum, seu curiam se habere conspexissent, nec ordine iudiciario habere potuissent, sed ipsum magistrum Fekonem vigore efficacium litterarum, seu instrumentorum evidentem iusticiam et ius efficax habere persensissent, ideo ipsam domum seu curiam, quemadmodum prius et antea ipsius magistri Fokonis de . . . extitit et fuit, sic exnunc, cuiuslibet litis, modo premisso pro dicta domo ventilate, materia iam penitus sedata silencio perpetuo seu sopita, eidem magistro Fokoni et per eum suis heredibus, ac successoribus universis, resignarent et restituerent, ymo coram nobis restituerunt, seu resignaverunt ipsi magistro Fokoni, pleno sui iure, prout idem magister Foko voluerit, perpetuo possidendam, tenendam pacifice et habendam. Nichilominus ipse iudeus Yezzel universas litteras suas et valitudines (sic!), quibus mediantibus ad ipsam domum se ius habere . . . asserebat, penitus et omnino vigoribus vacuavit. In cuius restitucionis et resignacionis, ac quietacionis memoriam presentes, vallo nostri sigilli consignantes, duximus concedendas. Datum feria sexta proxima post dominicam Letare, anno Domini myllesimo CCC-o XXX-mo sexto.
Sigillum tres turres exhibens e rubro serico pendet. – Orig. in arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 15. nr. 5.
404.
1336. (Esztergom.) 17. Mart. – Capitulum Strigoniense, iussu Caroli regis, ad reambulandam pro parte fratris Viti episcopi Nitriensis terram Ewrmen (Ürmény), in comitatu Nitriensi sitam, cum Michaele nobile de Streche, homine regio, exmittit magistrum Mathiam concanonicum. Datum in dominica Iudica me, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo sexto.
Sigillum e viridi et flavo serico pendebat. – Orig. literis incisis distinctum, in arch. Episc. Nilr. J. D. I. D. M. fasc. 1. nr. 1.
405.
1336. Visegrád. 22. Mart. – Carolus I. rex, possessionem Kendi, per archiepiscopum Strigoniensem, a magistro Dezső de Emőke sex marcis argenti emptam esse, perhibet et comprobat.
Ed. Fejér: 1. c. VIII. p. 161.
406.
1336. Visegrád. 23. Mart. – Vilhelmus Drugeth palatinus, decimas districtus Torna, archiepiscopatui Strigon. restituit.
Nos Wyllermus Drugett palatinus, comes de Scepes et de Wywar, ac iudex Cumanorum, significamus universis, quibus expedit, presencium per tenorem: quod nos universas decimas cuiusvis speciey, in districtu de Torna existentes,