figitur ad annum 1270., hoc enim anno 3. Maii Bela fatis cedens, diploma hoc quinto kal. Nov. edere non potuit; hinc Pray, Katona, Endlicher et Fejér priori loco, annum 1263. adscribunt. Secundo autem loco exponit quidem Fejér annum 1270., sed in adiecta nota observat, diploma istud referendum esse ad a. 1263., et subiicit:, „error subrepsit in transcripto, anno 1335. emanato.” Error quidem subrepsit, iam in originali ipso, quod manifeste a. 1270. exhibet. Aberrarunt et scriptores citati, dum ex adiecto anno regiminis 28o diploma hoc ad a. 1263. relegarunt, iuxta rectum enim horum annorum computum, a. 1262. exarari debuit.
619.
1262. 5. Dec. - Stephanus Junior Rex puncta concordiae, cum Patre suo, Bela IV., nuper Posonii initae, recenset et se observaturum promittit.
Nos Stephanus, dei gracia Junior Rex Vngarie, Dux Transsiluanus, dominus Cumanorum, significamus omnibus, presencium per tenorem, quod ad habendam, Reintegrandam et conseruandam, nuper in Posonio habitam, Anno domini Millesimo, Ducentesimo LXo Secundo, Kalendas - - [620], inter dominium Regem, karissimum patrem nostrum, et nos pacis et concordie vnionem, mediantibus venerabilibus patribus, Ph., dei gracia Strigoniensi, aule karissimi patris nostri Cancellario, et Sm. (Smaragdo) Colochensi, aule nostre Cancellario, archiepiscopis, Philippo episcopo Vachiensi, aule karissime consortis nostre Cancellario, Johanne preposito Orodiensi, electo Sirmiensi, magistro B. preposito Scybiniensi, aule nostre vice Cancellario, cum consensu, beneplacito, uoluntate et approbacione vniuersorum Barronum et nobilium nostrorum, necnon requisito Principum Cumanorum consilio et habito assensu, Saluo iuramento et in suo robore perdurante, quod tunc apud Posonium super obseruacione paeis, conuencionis et concordie, inter dominum karissimum patrem nostrum et nos habite, prestitimus, et modo, ut omnia et singula Capitula, que in litteris, super prefata conuencione, concordia et unione confectis, et nostro dupplici sigillo roboratis, inseruntur et continentur, per nos obseruentur, sacr osanctis dei euuangelijs, uiuifico dominice Crucis ligno et multorum sanctorum dei Religuijs coram positis et tactis, corporaliter iuramus, sine omni cohaccione, necessitate et cohartacione, sed spontanea et libera voluntate confitentes, protestantes, uocantes, et clammantes, nos contentos, quietos et bene paccatos hijs, que karissimus pater noster, illustris Rex Vngarie, nuper in composicione, inter ipsum et nos in Posonio habita, in Ducatu, terris, castris, uillis, reditibus nobis dedit, concessit et assignauit, quo ad usque uixerit ipse karissimus pater noster; Promittentes, nichil amplius ab ipso petere, requirere, vel exigere sub iureiurando, quod prestitimus et prestamus, tactis corporaliter
[620] Hic spatium pro dato incompletumr remansit.