782.
1272. 19. Sept. - Ladislaus IV. Rex committit A. Praeposito Budensi, ut Moniales de insula Budensi, quibus Stephanus Rex „omnes vineas Gyan et Rubini filij Seperes, civium Strigoniensium, qui heredum carentes solacio decesserunt, in territorio uille et ciuitatis Strigoniensis existentes”, contulerat, in possessionem earundem introducat. - Datum in insula Beate Virginis secunda feria proxima post Exaltacionem S. Crucis.
A tergo adnotatur: „Quod Rex Ladizlaus dedit vineas aliquorum ciuium Strigoniensibus (erronee pro: Strigoniensium, videNrum. 783.) sororibus de Insula (nempe Budensi) in Colnuch.” - Wenzell. c. IX. 6.
783.
1272. 28. Sept. - Magistratus Strigon. vineam in Csolnok Gean mercatori ratione debiti viginti septem marcarum adiudieat.
Arcynus Comes, Judex de vico Latinorum Strigoniensi, Godynus, Olkynus, Rubinus paruus, Gyletus, Cunch et Hench Comites, ceterique ciues de Strigonio. - - cum Gean pinguis, mercator de Ganth contra Rennerium conciuem nostrum mouisset causam coram nobis super viginti et septem marcis finiti argenti, - - dictus Rennerius - - se teneri recognouit. Predictus autem Gean - - concessit inducias quatuor terminorum.
- - Sed quia ipse Rennerius - - soluere non curauit, nos vineam eiusdem Rennerij, in territhorio monthanorum de Cholnuk, adiacentem inter vineas sororum Monasterij Beate virginis de Insula Budensi, assignauimus secundum consuetudinem et libertatem Ciuitatis nostre pro predictis viginti et septem marcis finiti argenti Gean mercatori memorato. - - Postmodum autem ipse Gean eandem vineam pro eisdem viginti et septem marcis - - uendidit Conuentui sororum predicti Monasterij de Insula Budensi. - - Datum in octaua b. Mathei Ap. et Evang.
Wenzel I. c. VIII. 414.
784.
1272. 20. Nov. - Magister Sixtus Lector Strigon. possessionem suam Hetény Archiepiscopo, Valentinus Cantor autem possessionem suam Kiskeszi Altariae s. Margarethae conferunt, ea conditione, ut possessiones hae, si Capitulum s. Stephani Protomart. erectum fuerit, illi cedant, quam. ordinationem Lactislaus IV. Rex confirmat.
Ladizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie,