beatissime virgini Margarete et eius aree (sic), in ecclesia kathedrali Strigon. fundate, duobus sacerdotibus magistralibus, missam pro defunctis celebrantibus, perpetuo et irreuocabiliter cum suis utilitatibus condonauit, litteras autem, super possessione predicta optentas, priuilegiales Regum Bele et Stephani, felicium recordacionum, coram nobis reddidit et tradidit magistris aree prenotate. Adiecerunt eciam, quod si dominus archiepiscopus illam intencionem salubrem, quam unacum Capitulo suo in lucem deduxerant, uellet et posset perducere ad effectum, videlicet quod duodecim Canonicos in ecclesia processionali, seu Capella sancti Stephani prothomartiris collocaret et sufficientibus redditibus eandem ecclesiam, coad (sic) sustentacionem duodecim Canonicorum dotaret et ditaret; sic tamen, ut decursis seu protelatis temporibus eorumdem Canonicorum, inibi collocandorum, sustentacio uite diminucionem non reciperet et canonici, in eadem ecclesia sancti Stephani prothomartiris locati et fundati, in oprobrium cleri non mendicarent hostiatim, et eorumdem Canonicorum hospicia iuxta eandem ecclesiam s. Steph. prothomart., vbi beatissimus Rex Stephanus sanctum nomen suum proprium et natiuitatis sue pronunciacionem per os s. Stephani prothomartiris, omnipotentis dei veri nuncij, recepit, collocata, sita et fundata remanerent, perpetuo duratura, ne ijdem Canonici hospicia querendo, inciperent diuagari et per hoc officia diuina remanerent incompleta; propter que volumus et nunc similiter ordinamus, quod si ista fieri contingat temporibus venerabilis patris domini Philippi, archiepiscopi Strigon., nostri Prelati moderni, aut curriculis temporum aliorum, tempore prelatorum Strigon. ecclesie, volumus, quod possessiones iam prenominate ad usum eorumdem canonicorum s. Stephani prothomart. et utilitatem, ad sustentacionem eorumdem, ad honorem dei et matris gracie, ac exaltacionem nominis sancti Stephani prothomart. deuoluantur, possidende perpetuo et irreuocabiliter, nemine contradicente ac resistente. Hoc eciam in medium deducto, quod due aree, excepto ara maiori, de duabus partibus, vna a parte meridionali, que sit fundata in honore beate virginis Margarete, alia a parte Septemtrionali, que sit fundata et fabricata in honore Omniumsanctorum, ac pro remissione omnium peccatorum, vbi continue misse celebrentur inconcusse, Premissis ordinacionibus non obstantibus; si hec fieri contingat protelato tempore, possit archiepiscopus, qui pro tempore fuerit, vigore presencium litterarum omnia adimplere. Si autem prorogato tempore hoc fieri non contingeret propter negligenciam aut inpotenciam, ut canonici in ecclesia s. Stephani prothomartiris non collocarentur per ipsum venerabilem patrem nostrum Philippum archiepiscopum, aut successores suos archiepiscopos; tunc primam ordinacionem, donacionem et quasi vltimatam testamentariam legacionem iam factam, in suis terminis quibuslibet volumus permanere. Nam ad augmentacionem honoris ecclesie s. Stephani prothomartiris hec fieri voltimus et ad deposicionem