predecessorum nostrorum, Regum suorum, precibus et instancia multa pulsauerunt super reformacione Regni nostri.
§ 3. Nos igitur eorum peticioni in omnibus satisfacere cupientes, ut tenemur, presertim quia inter nos et eos occasione ac (sic) iam sepius ad amaritudines non modicas est processum, quod ut Regia honorificencia plenius conseruetur, conuenit euitari; hoc enim per nullos alios melius fit, quam per eos. Concedimus tam eis, quam alijs hominibus Regni nostri libertatem a sancto Rege concessam.
§ 4. Ac alia ad statum regni nostri reformandum pertinencia salubriter ordinamus in hunc modum:
Art. I. Vt annuatim in festo sancti Regis, nisi arduo negocio ingruente uel infirmitate fuerimus prohibiti, Albe teneamur solempnizare.
§ 1. Et si nos interesse non poterimus, Palatinus procul dubio ibi erit pro nobis, vt vice nostra causas audiat et omnes seruientes, qui uoluerint, libere illuc conueniant.
Art. II. Volumus eciam, quod nec nos, nec posteri nostri aliquo tempore seruientes capiant, uel destruant, fauore alicuius potentis, nisi primo citati fuerint et ordine iudiciario conuicti.
Art. III. Item nullam collectam, nec liberos denarios colligi faciemus. § 1. Super predia seruiencium, nec domos, nec villas, descendemus, nisi uocati.
§ 2. Super populos eciam ecclesiarum ipsorum nullam penitus collectam faciemus.
Art. IV. Siquis seruiens sine filio decesserit, quartam partem possessionis filia optineat, de residuo, sicut ipse uoluerit, disponat.
§ 1. Et si morte preuentus disponere non potuerit, propinqui sui, qui eum magis contingunt, obtineant, et si nullam penitus generacionem habuerit, Rex optinebit.
Art. V. Comites parochiani predia seruiencium non discuciant, nisi causa monetarum et Decimarum.
§ 1. Comites Curie Parochitani (sic) nullum penitus discuciant, nisi populos sui castri.
§ 2. Fures et latrones Biloci Ragales (sic) discuciant, ad pedes tamen ipsius comitis.
Art. VI. Item popu i coniurati in unum, fares nominare non possint, sicut consueuerant.
Art. VII. Si autem Rex extra Regnum Exercitum ducere uoluerit, seruientes cum ipso ire non teneantur, nisi pro pecunia ipsius et post reuersionem Iudicium exercitus super eos non recipiet.