successores Reges Requisicio et Priuilegialis concessio specialis de nouo habeatur.
Item quod ubicumque in possessione ipsius eeclesie Strigon. et infra suas metas metallum auri et argenti, uel quidquam[616] aliud inueniatur, ipsi ecclesie dinosscitur pertinere in tota vrbura percipienda.
Item super possessiones eiusdem ecclesie nullam collectam, nullum censum, Regio phisco applicandum, possunt dicare et exigere, uel lucrum Camere, quod super populos omnium Regnicolarum quandoque dicare et exigere consuerierunt.[617]
Item si nobiles ecclesie Strigon. in f(urto) uel spolio, casu contingente, per Palatinum Regni, uel Judicem Curie nostre, uel successorum nostrorum, ordine Judiciario obseruato, interficiantur, possessiones taliter interfectorum non ad palatinum Regni, (uel) Judicem Curie Regni deuoluantur; sed ad ecclesiam Strigon. Et si Palatinus, Judex ecclesie Strigon., apud Palatinum Regni, uel Judicem Regni[618] Curie nostre, aut alios Justiciarios Regni eos(dem) captos esse sciuerit, ijdem eosdem ipsi Palatino ecclesie predicte ad Judicium reddere tenentur sine mora.
Quas quidem libertates, donaciones et excepciones certo cercius indagantes inuenimus, vidimus et sciuimus semper pertinuisse et pertinere ad ecclesiam Strigon. Quapropter omnes predictas donaciones libertatum et excepcionum, ac fructuum percepcionem, in toto et in qualibet sui parte, uniuersas uniuersaliter et singulas singillatim, de consensu domine Marie consortis nostre karissime, Regine, ac omnium prelatorum et barronum nostrorum confirmamus, ratificamus et pro originali Priuilegio deputamus. Saluis etiam alijs omnibus priuilegijs et litteris ac libertatibus ecclesie Strigon. memorate et in suis firmitatibus[619] manentibus. In cuius rei memoriam et firmitatem perpetuam, presentesconcessimus, dupplicis sigilli nostri munimine Roboratas. Datum per manus magistri Farkasij, electi Zagrabiensis, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini Mo CCo LXXo. (sic) Quinto kalendas Nouembris. Regni autem nostri Anno vigesimo Octauo.
Sigillum e serico rubro et flavo pendebat. Originale iam exesum et lacerum in Arch. Prim. Sec. Lad. A. Fasc. 1. Nro. 2. - Transumserunt praeter Carolum Regem, Capitulum Budense a. 1368., Sigismundus Rex a. 1418. et Mathias Corvinus. a. 1464., ut ad annos hos videbimus. Edidere Pray Hier. I. pag. 131., Katona Hist. Crit. VI. pag. 391., Endlicher Mon. Arp. 500. et Fejér 1. c. IV. III. pag. 133. ac iterum, sed magis erronee, VII. V. pag. 331., ubi pag. 334. per Carolum Regem interpolata textui inseruit. - Datum diplomatis erronee
[616] Ib. quodcumque.
[617] Ib. interpolatur: Insuper volumus, ut nullus palatinus vel Comes parochialis populos eiusdem ecolesie ad congregacionem, quoquomodo celebratam, conuocare valeat, nisi Judex eiusdem ecclesie eosdem iudicet.
[618] Ib. exmissum.
[619] Ib, exmissum.