Gregorio de Hvgog” commissa, rescivit, „quod dicta uilla Johannis, Beren uocata, ab antiquo esset parochia Ecclesie Omnium Sanctorum de Beren.”
Wenzel 1. c. III. 33.
622.
1262. - Conventus de Ságh magistrum Ladislaum, archidiaconum Honthensem, cum fratre suo Michaele terram quamdam in Gyürki emisse testatur.
A B C D
Nos Joachym prior et conuentus de Sag, fratrum ordinis Premonstratensis, significamus, quibus expedit, presencium per tenorem, quod constitutis in nostra presencia magistro Ladizlao, archidiacono Huntensi, et Mychaele fratre suo, ex una parte; et nobilibus uiris Pousa, achilleo, et Marco, ex altera; ijdem Pousa, Achilles et Marcus, presentibus et assistentibus commetaneis et uicinis, consensum et assensum prebentibus, confessi sunt, se totam terram suam, quam habuerunt in Gurky, cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs, videlicet terris arabilibus, pratis, nemoribus et fenetis, necnon areis curiarum, uendidisse predictis magistro L. et M., ac eorum heredibus, heredumque successoribus, et eciam coram nobis uendiderunt, ac tocius terre precium, magistro L. et dicto M. fratre eius ponderantibus et numerantibus, est coram nobis plenarie persolutum; vendiderunt eciam insulam quandam, que est iuxta areas supradictorum nobilium Pouse, Achillis et Marci; promittentes, quod si processu temporis dictam terram contingeret euinci, uel per litem auferri; ijdem ipsis magistro L. et Mychaeli, ac ipsorum heredibus eandem tenerentur defendere et tueri, ac refundere dampna et expensas, quas sepedicti magister L. et frater eius, uel eorum heredes facerent pro defensione terre sepius memorate. Fecerunt eciam superius memorati filios suos, videlicet Pousam, Demetrium, Miconem et Dudam consentire vendicioni supradicte; promittentes, ut nec ipsi, nec eorum Heredes, uel Heredum successores contra vendicionem uenirent pretaxatam. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Anno domini Millesimo CCo. LXo. Secundo.
Sig. e filis cannabeis dependebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 19. Fasc. 1. Nro. 1. - Ed. Cod. Strig. II. 85. Extr. Fejér Cod. dipl. IV. III. 100.