626.
1263. 27. Apr. - Omodaeus Episcopus Jauriensis Archiepiscopum Strigon. contra iniustas praetensiones Procuratorum Episcopi Quinqueecclesiensis in Synodo Budensi protestatum fuisse testatur.
Nos O. - - Episcopus Jauriensis, de provincia Strigon., Significamus, - - -quod quum anno domini 1263. indictione sexta, quarto die exeunte Aprili essemus apud Budam ad convocationem Magistri Angeli, Clerici capelle domini Pape et nuncii eiusdem in partes Vngariae, et consideremus una cum praenominato magistro Angelo et reverendo Archiepiscopo Strigon, Domino Ph(ilippo) Metropolitano nostro et Venerabilibus Patribus L(amperto) Agriensi, Ph(ilippo) Vaciensi, P(aulo) Vesprimiensi et V(incencio) Nitriensi Coepiscopis et suffraganeis nostris, s. Martini de s. monte Pannoniae, s. Benedicti de Varadino, Sexardiensi et Symigiensi Abbatibus Ordinis s. Benedicti; Quinqueecclesiensis et consuffraganei nostri Episcopi, Syrmiensis, Transylvanensis Episcoporum procuratoribus et quam plurimis aliis Praemonstrate nsis et aliorum Ordinum Praelatis, praepositis, archidiaconis, plebanis, in ecclesia praepositali exhibitis nobis litteris et mandato apostolicis, quod utile visum fuit et expediens eidem magistro Angelo et nobis, aliqua super mandato apostolico cum maioribus praelatis secrecius tractare, Strigon. Archiepiscopo et nobis, qui praesentes eramus, episcopis omnibus, procuratoribus Archiepiscoporum absentium, abbate s. Martini duntaxat apud ipsum remanentibus, alii receperunt se in partem, et sic se moventibus et retrahentibus se seorsum; procuratores episcopi Quinqueecclesiensis coram nobis dixerunt, quod ipsi - - a consortio, colloquio et consilio cum iniuria et ignominia Domini sui excluderentur, quia Dominus eorum, licet non Archiepiscopus, pari tamen cum Archiepiscopis gaudebat praerogativa, utpote exemptus et pallio decoratus. Quibus auditis, venerabilis pater Archiepiscopus Strigon. proposuit protestando, quod cum verba procuratorum Episcopi Quinqueecclesiensis essent blasphemiae et intolerabiles iniuriae, quibus Quinqueecclesiensis suo perverso more ipsum Metropolitanum suum et Ecclesiam Strigon., dominam et magistram suam, impudenter lacescit, non timens Deum, nec verens homines, quamvis idem Quinqueecclesiensis Episcopus pro suis manifestis excessibus iam dudum ab ipso esset excommunicatus el denunciatus publice; non poterat nec volebat conniventibus ocutis pertransire, quominus prosequatur et requirat sibi et ecclesiae suae coram tanto aspectu iniurias irrogatas. -: -
Koller Episc. Quinqueeccl. II. 172., Pray Specimen Hierarchiae I. 238., Fejér Cod. dipl. IV. III. 172.