627.
1263. 3. Mai. - Stephanus iunior Rex conditiones pacis, cum patre suo anno praeterito initae, confirmat et novis auget.
Nos Sephanus, dei gracia Junior Rex Hungarorum, Dux Transiluanus, Dominus Cumanorum, significamus vniuersis presencium per tenorem, quod habitis et ordinatis nuper in Puruzlo inter nos et karissimum patrem nostrum, Regem Hungarie, super pacis et concordie unione[621], habita deliberacione, hos articulos superaddendos et declarandos decreuimus, vt habita et ordinata Inter nos habere valeant perpetuo roboris firmitatem. Volumus enim, quod littera habita et ordinata per venerabiles patres Ph. dei gracia Strigon., aule karissime patris nostri Cancellarium, et Smaragdum Colochensem, aule nostre Cancellarium, archiepiscopos, vsque festum sancti Jacobi aposloli, nobis et karissimo patre nostro pariter proccurantibus, per sedem apostolicam confirmetur; ita scilicet, quod per predictos venerabiles patres pars, que pacem presumpserit uiolare, quod absit, ad obseruacionem pacis per censuram ecclesiasticam compellatur, et sub iuris iurandi religione conpromittimus, vt si contra compositionem vel ordinacionem, habitam apud Posonium et in Puruzlo, sicut in prioribus litteris, hinc inde confectis, continetur, aliquid attemptauerimus, et si temerator et transgressor composicionis et pacifice ordinacionis, inter nos facte, reperti fuerimus, cum barronibus nostris, scilicet cum venerabili patre Smaragdo, dei gracia Colochensis ecclesie archiepiscopo, aule nostre Cancellario; magistro Benedicto, preposito Orodiensi aule nostre vicecancellario; Dionisio palatino, comite Bakachiensi (sic); Laurencio magistro tauarnicorum nostrorum, bano de Zeurino: Ladialao voyauoda transiluano, comite de Zounuk; magistro Baas iudice curie nostre, comite Gumuriensi; Stephano magistro dapiferorum nostrorum; Dominico magistro pincernarum nostrorum, uel cum hijs, qui in locum eorumdem in posterum successerint honere et honore; Et e conuerso, si karissimus pater noster composicionem et ordinacionem habitam inter nos infregerit seu uiolauerit; cum barronibus suis, maioribus et presentibus, vel qui in locum successerint eorumdem, per dictos venerabiles patres, Strigoniensem et Colochensem archiepiscopos excommunicacionis sentencia innodemur. Et super hoc ijdem venerabiles patres archiepiscopi tenentur dare litteras suas, quod quilibet ipsorum a uiolatore pacis, habite et ordinate, se transferre debeat ad pacis et ordinacionis habite seruatorem, in eundem pacis uiolatorem interdicti sentenciam proferendo; ct hoc idem nostri barones et karissimi patris nostri supradicti Regis barones facere teneantur, obligantes se litteris suis, sub forma emissi et prestiti sacramenti. Item spoliatis de consensu et uoluntate karissimi
[621] Vide Nrum. 619.