dedimus litteras nostri sigilli munimine roborantes (sic). Datum in octauis Epifaniarum domini, anno eiusdem M°. C°C°C°. tercio.
Sigillum e viridi et flavo serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 7. Nr. 1.
558.
1303. 8. Mart. - Magister Karachinus Praepositus Jauriensis in causa Nri. 555. Episcopum et Capitulum Vesprimiense contra Nicolaum magistrum et Cruciferos Strigon., quia "ad presentem terminum eorum, quindenam videlicet diei Cynerum (6. Mart.) non venerunt - - ad aliquam illarum possessionum siue rerum, super quibus questio mouetur inter partes censuimus - inducendum; sed quod lite nondum inter partes contestata, non constabat nobis ueraciter de qualitate et condicione possessionum et rerum predictarum, introduccionem huiusmodi suspendimus, donec idem dominus Episcopus Wesprimiensis de Curia Romana, apud quam nunc agit, uita comite reuertetur. - - Datum Jaurinij tercio die termini prenotati."
Cod. dipl. patr. IV. 102.
559.
1303. 30. Maii. - Bonifacius PP. VIII. Stephani Archiepiscopi Colocensis, Benedicti Vesprimiensis, Michaelis Zagrabiensis, Theodori Jauriensis Episcoporum; necnon Thomae Strigoniensis, Dominici Vaciensis, Nicolai de Castro ferreo Praepositorum, ac Stephani Archidiaconi Transilvani, apud sedem apostolicam constitutorum, precibus annuens, Archiepiscopo Colocensi mandat, "quatenus quicquid inveneris per Nobiles, Comites et Barones, ac alias seculares personas illarum partium in tuum et eorumdem Episcoporum, prepositorum et Archidiaconi preiudicium temere attemptatum, postquam tu et iidem Episcopi, ac prepositi et archidiaconus ad vocationem nostram pro quibusdam regni Ungarie negotiis, apud sedem predictam promovendis et expediendis iter arripuistis ad sedem veniendi prefatam, in statum pristinum revocare procures. - Datum Anagnie III. Kal. Junii, anno nono.
Katona Hist. Crit. VIII. 56.; Fejér Cod. dipl. VIII. I. 137.; Theiner Mon. Hung. I. 395.