560.
1303. 31. Maii. - "Maria Regina Sicilie, in Regno Ungarie, tamquam heres proximior, habere se ius asserebat et asserit et - Nobilis vir, Carolus, nepos eius, Regnum ipsum in parte non modica ex persona iam dicte sue paterne avie possidebat et possidet, de quo etiam in Strigoniensi ecclesia iuxta ritum antiquum Ungarie per personam ydoneam Regale susceperat dyadema."
E literis Bonifacii PP. VIII. Anagniae II. Kal. Junii anno nono exaratis. Raynald. ad a. 1303. Nr. 17.; Katona Hist. Crit. VIII. 39.; Fejér Cod. dipl. VIII. I. 121.; Theiner Mon. Hung. I. 397.
561.
1303. 3. Jun. - Capitulum Strigon. Praeposito suo Thomae, Romam exmisso, significat, omnia bona per Ladislaum Castellanum Strigon. occupata, per Wenceslaum Bohemiae Regem restituta esse.
Honorabili viro, domino Thomae, preposito Strigon., Capitulum ecclesie eiusdem fraternam in domino caritatem. Noueritis, quod post vestrum ad curiam Romanam a nobis recessum, misimus nostros nuncios ad Serenissimum principem, dominum W. Bohemie et Polonie Regem illustrem, deferentes sibi cum querela dampna, iniurias et grauamina, per Castellanum Strigon. Sdyzlaum dictum Mesych, nobis et ecclesie nostre, sicut scitis, multipliciter irrogata; per quos quidem nuncios nostros inuenimus, dictum dominum Regem esse de hijs omnibus penitus innocentem; quia mandauit expresse dicto Castellano, quod nobis restitueret omnia bona nostra, et quod nos non deberet vlterius in aliquo molestare; Ita, quod iam bona nostra omnia rehabemus et pacifice possidemus; propter quod ipsum dominum Regem de dampnis, iniurijs et grauaminibus huiusmodi dicimus omnino et reddimus innocentem; Cum sciamus de certo, illa sine suo scitu et conniuencia per dictum Castellanum facta fuisse nobis et nostre ecclesie memorate. Datum tercio nonas Junij. Anno domini M°. CCC°. tercio.
E Nro. 562. Ed. Katona Hist. Crit. VIII. 38. et Fejér Cod. dipl. VIII. I. 119. - Literas has Wenceslaus, ut bene observat Katona - "a canonicis Strigon. expresserit, Romamque transmiserit, ut Bonifacium facilius sibi conciliaret."