Elizabet, consorte ipsius Egidii, ac Katherina filia eiusdem, in eadem ius sibi vendicantibus, per eundem ad uberiorem cautelam precio comparatam, sicut hec, videlicet dictam nostram collacionem in ipso nostro privilegio, vendicionem et empcionem premissam in litteris iudicis, iuratorum et universorum civium civitatis Strigoniensis, nobis exhibitis, vidimus contineri, cum omnibus suis utilitatibus, pertinenciis et integritatibus, quibus ipsa per priores possessores suos et per eundem magistrum Prehtoldum habita extitit et possessa, eidem magistro Thome, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, pro centum marcis denariorum grossorum Bohemicalium vendidissent, vendideruntque ex nostro beneplacito, consensu et permissione, dictis quoque vicinis suis permittentibus, coram nobis, perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam, nil sibi et eorum posteris ex eadem reservando. Et quia dictum privilegium nostrum, collacionem ipsius vinee, dicto magistro Prehtoldo et dictis filiis suis factam continens, eo quod in eodem plures donaciones nostre sibi facte habentur, ad manus dicti magistri Thome nequierunt assignare, ideo assumpserunt et se, ac ipsorum heredes firmiter obligarunt, quod ipsum magistrum Thomam et suos heredes, ab omnibus impetitoribus, si qui temporis in processu, racione dicte vinee fierent contra ipsum magistrum Thomam, vel suos heredes, ipsi et eorum heredes deberent et tenerentur expedire, propriis laboribus et expensis; dictas quidem litteras ipsius civitatis, predictam ipsius vinee vendicionem et empcionem continentes, ad manus eiusdem magistri Thome assignarunt; cuius quidem vinee empcionem nos ratam habentes, de regie potestatis plenitudine eidem magistro Thome et suis heredibus perpetuo valere et inviolabiliter permanere, mox actoritate (sic!) presencium duximus confirmandum; ymo si quid titulus huiusmodi empcionis dicte vinee, dicto magistro Thome et suis heredibus ad inviolabilem perpetuitatem minus expleret, nos ex nostra donacione regia, si in quantum ad nostram collacionem pertinere dinoscitur, adimplemus; presentes autem in formam privilegii nostri redigi faciemus, dum nobis fuerint reportate. Datum, in Visegrad, in octavis Pentecostes, anno Domini millesimo CCC-o XXX-o secundo.
Extus: Super vinea de Strigonio Burkuth vocata, data et vendita per Perihtoldum cirolicum domini regis.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. in Arch. Reg. Hung. Regnicol. M. O. D. L. 2730. (Sign. vetus: N. R. Act. fasc. 552. nr. 18.) –
312.
1332. Visegrád. 17. Jun. – Carolus I. rex, dat conventui de Ságh in mandatis, ut inquiret utrum possessio Kaladei, in provincia Hontensi, jure haereditario ad Andream, filium Kese, pertineret nec-ne.
Tenorem vide sub nr. 315.
313.
1332. Visegrád. 19. Jun. – Carolus I. rex, iubet magistratui comitatus Hontensis, ut in causa possessionis Kaladei veritatem inquiret.
Tenorem vide sub nr. 316.