310.
1332. – 14. Jun. – Carolus I. rex, transscribit et confirmat Belae IV. regis privilegium, super immunitatibus ecclesie Strigoniensis.
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, memorie commendantes significamus, tenore presencium, quibus expedit universis: quod venerabilis in Christo pater dominus Chanadinus, eadem gracia archiepiscopus Strigoniensis, compater noster dilectus et fidelis, ad nostre serenitatis accedens presenciam, exhibuit nobis quonddam (sic!) privilegium domini Bele, quondam illustris regis Hungarie, super graciis et libertatibus dicte ecclesie Strigoniensis concessum et emanatum, petens nos, ut ipsum privilegium ad maiorem sui iuris conservacionem, de verbo ad verbum rescribi faciendo, de benivolencia regia, ad tocius iuris ipsius ecclesie et libertatis conservacionem, in eodem habite, nostris litteris patentibus, de benignitate regia, confirmare dignaremur. Cuius quidem privilegii tenor talis est:
Sequitur privil. Belae IV. regis de. a. 1262.[186] in quo immunitates eccl. Strig. enumerat et confirmat, quodque pro originali privilegio valere deputat; ex ipso orig. edit. T. I. p. 473. nr. 618.
Nos igitur peticionibus ipsius domini archiepiscopi favorabiliter inclinati, predictum privilegium, simul cum graciis et libertatibus in eodem contentis, presentibus nostris litteris patentibus, perpetuo valere confirmamus. Datum, in octavis festi Pentecostes, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo II-o.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 47. fasc. 1. nr. 10. – Ibidem in transsumpto Sigismundi regis de anno 1418. sub: nr. 24. et 26. – Imo transscribit hoc privilegium, ad preces Thomae lectoris eccl. Titeliensis et praepositi Strigoniensis, anno 1357. 1. Jul. Conventus de Ságh; hoc vero transsumptum iterum transscripsit a. 1368. 27. Mart. capitulum Budense. – Orig. membr., cum sigillo e serico rubicundo dependente, ibidem Lad. 47. fasc. 1. nr. 15. – Cf. et Fejér: Cod. Dipl. VIII/4. p. 82.
311.
1332. Visegrád. 14. Jun. – Carolus I. rex, magistro Thomae castellano de Csókakő et Gesztes, vineam Borkút, a Berchtoldo medico suo emptam, ex parte etiam sua donat et confirmat.
[N]os Karolus, Dei gracia rex Hungarie, tenore presencium significamus, quibus expedit universis: quod magistro Prehtoldo, cyrogico (sic!) nostro fideli, pro se et pro domina Elizabet consorte sua, cum sufficienti procuratorio, item Johanne et altero Johanne, ac Nicolao filiis suis ab una; item magistro Thoma, filio Petri Magni, castellano nostro de Chokakw et de Geztus, familiari nobis et fideli, parte ab altera; coram nobis personaliter constitutis: idem magister Prehtoldus, suo et dicte domine consortis eius nomine et vice, ac predicti filii sui, confessi sunt oraculo vive vocis: quod quandam vineam ipsorum, Burkwth vocatam, in territorio Strigoniensi, retro ecclesiam sancti Dominici confessoris, in facie terre capituli ecclesie Strigoniensis existentem, a parte orientis vinee magistri Gehan pistoris, a parte quidem septemtrionis vinee comitis Stephani, filii Nigram, civis Strigoniensis vicinantem, per nos sibi scilicet magistro Prehtoldo et filiis suis, pro meritoriis eiusdem obsequiis perpetuo, vigore privilegii nostri, collatam; post ipsamque nostram collacionem, a comite Egidio de Boyon, et domina Elizabet
[186] 1262. 28. Oct.