4.
1321. (Nagyvárad.) 1. Jul. – Capitulum Varadiense, vineam in Várad, per Dominicum viginti marcls Ainardo de Olaszi, venditam esse testatur.
Capitulum Waradiensis ecclesie, omnibus Christi fidelibus presencium noticiam habituris, salutem in salutis largitore. Universorum noticie declaramus per presentes, quod Dominicus, filius Karachini sacerdotis, coram nobis personaliter constitutus, vineam suam in territorio Waradiensi existentem, cui a parte septemtrionali discreti viri et honesti magistri Johannis, decani ecclesie nostre, socii et concanonici nostri karissimi, scilicet prepositi ecclesie minoris beate Virginis, item Geroldy iobagionis nostri de Waradino, a parte meridionali, et ab eadem parte Johannis gallici, a parte vero civitatis Waradiensis magistri Petri, filii Mog, pupillorum vinee vicinantur, sicut dixit, predictis vicinis presentibus et permittentibus, comiti Aynardo de Olozy ementi, presencialiter astanti et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, pro viginti marcis denariorum, ipsi Dominico per prefatum comitem Aynardum persolutis coram nobis, cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam, vendidisse et distraxisse pleno iure est confessus. Dando sibi vendendi, distrahendi, legandi seu alio quovis modo liberam facultatem; assummendo obligans se idem Dominicus, quod si processu temporum idem Aynardus, vel eius successores, racione predicte vinee per quempiam inpeterentur, ab omnibus eosdem expediret propris laboribus et expensis. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, presentes concessimus apposicione sigilli nostri pendendis consignatas. Datum, in octavis Nativitatis beati Johannis Baptiste. Anno Domini M CCC XX primo: domino Chanadino preposito, Johanne lectore, Andrea cantore, Jacobo custode, magistris ecclesie nostre salubriter existentibus.
Sigillum sat bene conserv. e rubro et viridi serico pendet. – Orig. membran. in Arch. Prim. Sec. Lad. T. nr. 14. – Ediderunt sigill. Pray: Synt. de Sigil. sub V. flg. 3. – Keresztúry: Descrip. Episc. Varad. M.-Varad. 1806. P. I. – Perger: Bevezetés a Diplomatikába sub. V. flg. 4. Paucis commemorat Fejér: Cod. Dipl. VIII/7. p. 134.
5.
1321. Vajasd táján. 5. Jul. – Benedictus Csanadiensis et Ivanka Varadiens. episcopi, magistro Johanni de Kolosvár, contra Nicolaum praepositum Szebeniensem, ad sedem apostolicam appellanti, in forma plena apostolos dant.
Cf. Fejér: Cod. Dipl. VIII/2. p. 300.
6.
1321. (Pozsony.) – 17. Augusti. – Capitulum Posoniense, Emericum nobilem archieppalem de Bács, filiis Benedicti, fundum curiae suae, quinque marcis vendidisse, testatur.
A. B. C.
Universis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod constitutus personaliter coram nobis Emiricus filius Deez, nobilis iobagio archiepiscopalis de villa Boch ab una parte,