pro se et toto Conventu suo ex altera; iidem filii Comitis Bugumerii, Bodo et Nicolaus, ac Magister Laurentius et Bogo, villam quandam ipsorum Sunava vocatam, melis domini Abbatis adiacentem, cum omnibus utilitatibus suis habitis et habendis, nihil sibi iuris retinendo, praedictis fratribus ac Ordini, tum pro portione ex paterna successione Dionisio, eorundem germano debite, nunc in Lapide Refugii in Ordine Carthusiensi Domino famulanti, tum pro testamento felicis memoriae Joannis fratris sui, nec non ob ipsorum, ac progenitorum suorum remedium animarum, iure perpetuo, quiete et irrevocabiliter possidendam se dedisse, donasse et contulisse liberaliter confessi sunt. Metae praedictae villae, secundum tenorem privilegii nostri, sic distingvuntur: Primo circa curiam filiorum Cece, ultra tres revolutiones iugeris, ubi sunt duae metae terraee, tendentes directe contra lapidem, qui decidit metas illorum de Csorba, ab illis de Lutzina, a quibus metis terreis iam dictis, directe tendit versus occidentem, ad duas metas terreas, quae sunt contra molendinum; itaque in parte illa versus Chorbam tres revolutiones iugeris retineant plene, realiter et perfecte. Deinde a metis illis transit molendinum directe versus meridiem, ubi habere debent decem revolutiones iugeris integre, per omnia et complete; et ibi etiam sunt duae metae terraee; deinde girat versus orientem ad metas Abbatis, a quibus versus aquilonem directe venit ad villam, ubi sunt duae metae terreae, a quibus redit ad Curiam filiorum Cece, a qua directe tendit ad metas principales; et sic metae villae praedictae terminantur. Jn cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, praesentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum, in Festo Beati Mauritii et sociorum eius, Anno Domini 1321.
Ex copia simpl. Saec. XVIII. facta, in Arch. Musaei Nat. Budapest. asserv.: Arch. Fam. Szentivány. – Cf. et Fejér: Cod. Dipl. VIII/2. p. 311.
9.
1321. (Esztergom.) 27. Sept. – Capitulum Strigoniense, super venditione possessionis Össod, in Comitatu Hontensi, literas edit:
"Datum per manus discreti viri magistri Johannis, ecclesie nostre lectoris; presentibus fratribus nostris in Christo karissimis, Lodomerio preposito ecclesie sancti Thome martiris de promonthorio Strigoniensi, Petro preposito ecclesie sancti Georgii, Jacobo cantore, Raynoldo custode, Thoma presbitero rectore are Beate Virginis et Bogomerio decano, ceterisque fratribus in ecclesia sancti Adalberti martiris iugiter Deo famulantibus, anno Domini Millesimo trecentesimo vicesimo primo, in festo sanctorum Cosme et Damyani martirum."
Vide: Anjoukori Okmánytár (Codex Diplom. Hungaricus Andegavensis) T. I. p. 628. Deinceps breviter: Cod. Andeg. citab.
10.
1321. (Esztergom.) 29. Sept. – Carolus I. rex Strigonii moratur:
,,in festo beati Michaelis Archangeli."
Vid. Cod. Andeg. T. I. p. 630.