usque ad prefixum terminum singulas viginti pensas denariorum in predicto festo Sancti Michaelis solvere tenebuntur penam dupli incursuri, si quopiam anno in termino prefixo dictam negligerent facere solucionem, ad quod se idem Ladislaus similiter personaliter, dictum vero fratrem suum simpliciter obligavit coram nobis hoc adiecto, quod sepefati Ladislaus et Nicolaus dictas possessiones Gegh et Zanthow appellatas in comitatu Kamariensi existente populorum multitudine decorare tenerentur, ut sponte assumpsissent. Datum in octavis festi Nativitatis Beate Virginis, anno Domini millesimo trecentesimo lmo octavo.
167.
1358. szeptember 15.
A nyitrai káptalan bizonyítja, hogy előtte Ipoly fia Mikó, a garamszentbenedeki apát ügyvédje Posar Lászlónak és Miklósnak húsz esztendőre bérbe adta a monostor Komárom vármegyei Gég és Szántó nevű birtokát az oklevélben leírt feltételek mellett.
Hártya, 296 x 91 mm. Hátlapon pecsét nyoma, valamint újkori tartalmi összefoglaló és levéltári jelzetek. Eszt. kpt. mlt. 1-5-37 (DF 235 750).
Nos, capitulum ecclesie Nittriensis significamus tenore presencium, quibus expedit, universis, quod Mykow, filius Ipoliti, famulus domini abbatis monasterii Sancti Benedicti de iuxta Gron cum sufficientibus litteris procuratoriis conventus eiusdem pro eodem domino abbate et suo conventu predicto ad nostram accedens presenciam confessus extitit ministerio vive vocis, quod predicti dominus abbas et conventus quasdam duas possessiones ipsorum Geg et Zanthou vocatas Ladislao et Nicolao dictis Posar a festo Beati Michaelis archangeli nunc affuturo per viginti revoluciones annuales sub condicionibus infradeclarandis annuissent et contulissent possidendas, ita videlicet, quod prefati Ladislaus et Nicolaus singulis annis singulas duas marcas de ipsa possessione Geg in duobus terminis infrascriptis, scilicet unam marcam et unum prandium pisscium in festo Sancti Georgii martiris, secundam marcam et prandium pisscium sufficiencium in festi Sancti Michaelis archangeli dare et solvere tenerentur, tali nexu obligacionis interposito, quod si quempiam terminorum predictorum dicti Ladislaus et Nicolaus obmitterent in solvendo, extunc cum pena dupli dare et solvere tenerentur, ad quod se prefatus Ladislaus personaliter, dictum vero Nicolaum, fratrem suum simpliciter absque procuratorio sponte obligavit coram nobis, de alia autem possessione Zanthou vocata per quinque primos annos in quolibet festo Sancti Michaelis quindecim pensas denariorum et unum pisscem vulgariter tok vocatum dare et solvere tenerentur, in ceteris autem sequentibus annis usque ad prefixum terminum singulas viginti pensas denariorum in predicto festo Sancti Michaelis solvere tenebuntur penam dupli incursuri, si quopiam anno in termino prefixo[673] dictam negligerent facere solucionem, ad quod se idem Ladislaus similiter personaliter, dictum vero fratrem suum simpliciter obligavit coram nobis, hoc adiecto, quod sepefati Ladislaus et Nicolaus dictas possessiones Geg et Zanthou appellatas in
[673] az eredetiben: prefixu