perpetuo contulisse, donasse et legasse. Quibus quidem litteris privilegialibus pretacte domine Fenenna regine presentatis et earum tenoribus intellectis prenominatus frater Petrus abbas de Abram retulerat isto modo, quod prefata possessio Gurbeu vocata, quam prefate littere privilegiales domine Fenenne tunc regine Hungarie ipsius monasterii Beate Virginis de Abram ex collacione predicte nobilis domine, relicte Maysii esse exprimerent et declararent, ab ipso monasterio Beate Virginis de Abram alienata existeret. Unde si qui aliquod ius in dicta possessione Gurbeu se habere sperarent, tunc in eadem congregacione nostra indicarent, quia ipse iuris tramite requirente in prefatam possessionem Gurbeu nomine ipsius monasterii introire conaretur et dictam possessionem Gurbeu sibi et sue ecclesie de Abram statui facere vellet equitate suadente. Quibus perceptis magister Gregorius Bissenus, comes Bissenorum personaliter exsurgendo, licet primo dictam possessionem Gurbeu vocatam, quam prefatus frater Petrus abbas suam esse et dicto suo monasterio de Abram pertinere mediantibus litteris privilegialibus prememorate domine Fenenne olym regine Hungarie comprobarat, apud ipsum titulo concambii existere allegaverit et prefatum fratrem Petrum abbatem de Abram tam in ipsa congregacione nostra generali, quam in facie dicte possessionis Gurbeu ab occupacione et statucione sibi et suo monasterio de Abram facienda se prohibere velle asseruerit. Tamen postmodum senciens dictam possessionem Gurbeu vocatam eidem fratri Petro abbati et suo monasterio de Abram ex collacione prelibate nobilis domine, relicte magistri Maysii omni veritatis tramite vigore dictarum litterarum privilegialium pertinere et contra validissima instrumenta dicti fratris Petri abbatis et sui monasterii de Abram iusticia mediante nullatenus in preiudicium sue salutis velle contraire, eidem fratri Petro abbati et suo monasterio de Abram cum omnibus suis pertinenciis et utilitatum integritatibus perpetuo remiserat et resignaverat coram nobis nullum ius nullamve dominii proprietatem sibi et suis heredibus ac posteritatibus reservando in eadem. Quibus perceptis et auditis cum nos ad peticionem prelibati fratris Petri abbatis de Abram ad perpetualem statucionem pretacte resignate possessionis Gurbeu vocate iusticia mediante cum fratre Petro, testimonio religiosi conventus ecclesie Saxardyensis Michaelem de Solyagh hominem nostrum transmisissemus. Tandem idem Michael de Solyagh, homo noster cum eodem fratre Petro, testimonio dicti conventus Saxardyensis ad nos reversi, nobis consona voce retulerunt, quod ipsi tercio die prelibate nostre congregacionis accessissent ad faciem predicte possessionis Gurbeu vocate, vicinorum et commetaneorum eiusdem legitimis convocacionibus factis et presentibus eandem possessionem Gurbeu per has metas et terminorum distincciones reambulassent, quod prima meta inciperetur in sanctuario ecclesie Sancti Nicolai confessoris in eadem possessione Gurbeu fundate a parte orientis, deinde iret per fossam in medio eiusdem ville existentem, cuius quidem ville medietatem cum ecclesia lapidea a parte occidentis separaret abbati de Abram et in medium eiusdem fosse transseundo ad sepem quandam, ubi est una meta terrea, dehinc tenderét per viam, per quam versus villam Abram itur, ubi invenissent unam metam terream antiquam et iuxta eandem metam antiquam novam metam erexissent. Inde procedendo per aliam viam versus meridiem ad partem ville Mazul, ubi iuxta eandem unam metam terream cumulassent, abhinc egrediretur ad quendam fontéin ad partem occidentalem et ibi