iacturas. Quare prefati prior et fratres nobis humiliter supplicarunt, ut cum eisdem valde reddatur difficile pro singulis querelis ad apostolicam sedem habere recursum providere ipsis super hoc paterna diligentia curaremus. Nos igitur adversus occupatores, detentores, presumptores, molestatores et iniuriatores huius modi illo volentes eisdem priori et fratribus remedio subvenire, per quod ipsorum compescatur temeritas et aliis aditus committendi similia precludatur, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios etiam si sint extra loca, in quibus deputati estis, conservatores et iudices prefatis priori et fratribus efficacis defensionis presidio assistentes non permittatis eosdem priorem et fratres super hys et aliis quibuslibet bonis et iuribus ad prioratum et domos predicta spectantibus ab eisdem vel quibusvis aliis indebite molestari vel eis gravamina seu dampna vel iniurias irrogari facturi priori et fratribus ipsis cum ab eis vel eorum procuratoribus suis aut eorum aliquo fueritis requisiti de predictis et aliis personis quibuslibet super restitutione huius modi castrorum, villarum, terrarum et aliorum locorum, iurisdictionum, iurium et bonorum mobilium et immobilium reddituum quoque et proventuum et aliorum quorumcunque bonorum nec non de quibuslibet molestiis, iniuriis atque dampnis presentibus et futuris in illis videlicet, que iudicialem requirunt indaginem, summarie et de piano sine strepitu et figura iudicii, in aliis vero - prout qualitas eorum exegerit - iustitie complementum, occupatores seu detentores molestatores presumptores et iniuriatores huius modi nec non contradictores quoslibet et rebelles - cuiuscunque dignitatis status, ordinis vel condicionis extiterint, quandocunque et quotienscunque expedierit - auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, invocato ad hoc - si opus fuerit -auxilio brachii secularis non obstantibus tam felicis recordationis Bonifacii pape VIII predecessoris nostri, in quibus cavetur, ne aliquis extra suam civitatem et diocesim, nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad iudicium evocetur seu ne iudices et conservatores a sede deputati predicta extra civitatem et diocesim, in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere sive alii vel aliis vices suas committere aut aliquos ultra unam dietam a diocesi eorundem trahere presumat, dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presentium non trahatur seu quod de aliis quam de manifestis iniuriis et violentiis et aliis, que iudicialem indaginem exigunt, penis in eos, si secus egerint, et in id procurantes adiectis conservatores se nullatenus intromittant, quam aliis quibuscunque constitutionibus a predecessoribus nostris Romanis pontificibus tam de iudicibus delegatis et conservatoribus quam personis ultra certum numerum ad iudicium non vocandis aut alias editis, que vestre possent in hac parte iurisdictioni aut potestati eiusque libero exercitio quomodolibet obviare seu si aliquibus communiter vel divisim a prefata sit sede indultum, quod excommunicari suspendi vel interdici seu extra vel ultra loca certa ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huius modi et eorum personis locis ordinibus et nominibus propriis mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali - cuiuscunque tenoris existat - per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam vestre iurisdictionis explicatio in hac parte valeat quomodolibet impediri et de qua cuiusque toto tenore de verbo ad verbum