41.
1352. május 4.
A pozsonyi káptalan bizonyítja, hogy előtte botfalvi Péter fia Jakab és Péter fia János kiskorú leánya, Erzsébet Botfaluban három hold földet és egy telekrészt tizenhárom és fél bécsi széles dénármárkáért Márk fia Miklósnak eladott.
Kirografált hártya, 366 x 89 + 22 mm. Függőpecsétje lesett. Hátlapon újkori tartalmi összefoglaló és levéltári jelzetek. Prímási lvt., Neoreg. AA. 24 (DF 261 250).
A B C
niversis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis capitulum ecclesie Posoniensis oraciones in Domino Iehsu Christo. Ad universorum noticiam presencium serie volumus pervenire, quod Iacobus, filius Petri de Bochfalua et Elizabeth, filia Iohannis, filii eiusdem Petri in etate tenera constituta coram[146] nobis personaliter comparentes Nicolao, filio Mark, hospiti de eadem villa Boch, qui eciam presens aderat, et eius heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter tria iugera terre sue empticie, quorum unum versus lacum Kakas dictum, secundum vero in terris husthyulehen ex parte ville Samoch prepositi et tercium inter terras Bozyas dictas in ordine ad viam[147], que ducit in villam Samoch, adiacere dinoscuntur, cum omnibus utilitatibus ad dicta tria iugera spectantibus, item partem sessionis sue in eadem villa Boch existentem empticiam, que quidem particula sessionalis a parte dicte ville in longitudine decem et septem brachia iuxta consuetudinem regni metita, item in latitudine a parte strate publice novem brachia similiter metita, sed in longitudine ex parte alia quatuordecim brachia equalia primis, item in latitudine a parte posteriori undecim extensiones brachiorum equales primis continet, similiter eciam ipsam particulam sessionalem cum universis suis pertinenciis et edificiis iuxta seriem et continenciam priorum litterarum nostrarum privilegialium pro tredecim pensis cum dimidia latorum denariorum Viennensium ab eodem Nicolao, filio Mark plene et integre receptorum seu habitorum semper possidenda, tenenda, pariter et habenda vendidit, tradidit et alienavit atque dedit, insuper litteras nostras privilegiales priores, quibus mediantibus predictus Iacobus, filius Petri ipsa iugera et sessionem tenebat, possidebat et habebat, reddidit et restituit adque assignavit nostri in presencia Nicolao, filio Mark antedicto, defensurus nichilominus predictus Iacobus, filius Petri eundem Nicolaum, filium Mark et suos heredes, si qui racione dictorum iugerorum et sessionis temporis in processu molestare et agravare niterentur, propriis suis laboribus et expensis. In cuius vendicionis memoriam et firmitatem perpetuam presentes aposicione sigilli nostri duximus concedendas. Datum feria sexta proxima post octavas Beati Georgii martiris, anno Domini Mmo cccmo quinquagesimo secundo.
[146] utána megismételve: coram
[147] utána hozzáadja: alterum iuger