57.
1353. január 6 (?).
A nyitrai káptalan előtt kistapolcsányi Gyula (?) fia Gergely saját és testvére, Miklós nevében, valamint András, a garamszentbenedeki monostor prépostja Sigfrid apát és a konvent nevében kiegyeztek a Taszár és Malonyán birtokok közti határvonal ügyében.
Egyszerű újkori másolat, szövege több helyütt javíthatatlanul romlott. Eszt. kpt. mlt. 40-12-13 (DF 237 188).
Capitulum ecclesiae Nitriensis omnibus Christi fidelibus praesentes literas inspecturis felicitatem in salutis largitore. Quoniam praesens aetas ad dolum et calliginem prona esse dignoscitur, provisum est, ut res gestae literarum adminiculo fulcirentur. Proinde ad universorum tam praesentium, quam futurorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod magister Gregorius, filius Giulae de Kis Thopolchan sua et Nicolai, fratris sui, cuius onus sponte super se assumpsit, in personis ab una, item frater Andreas, praepositus monesterii Sancti Benedicti de iuxta Gron pro domino fratre Seffrido abbate et conventu monasterii eiusdem cum sufficientibus literis procuratoriis eorundem parte ab altera nostra in praesentia constituti concordi voce retulerunt, quod licet super facto suae {tamen} possessionis Thaßar eorundem domini abbatis et sui conventus ac possessionis Malonyan vocatae dictorum magistri Gregorii et Nicolai, licet controversia mota fuisset et controversa inter ipsos, tamen propter bonum pacis et sinceri favoris oblectationem, ut amodo et deinceps omnis fomes invidiae, ira, odio et inimicitia[173] de medio eorum radicitus evulsis sopiatur, et aeterno pacis zelo se valeant amplexari, inter dictas possessiones has sex metas ordine subsequenti erexissent. Item videlicet quod duas metas erexissent a parte fluvii Sitva vocati in quodam prato, alias duas metas penes finem[174] dictae villae Malonyan, residuas autem duas metas penes viam magnam, quae duceret de Werebel ad villam Maroth nuncupatam, quarum tres a parte ipsius villae Malonyan adiacentes separarent eidem villae Malonyan, aliae vero tres metae possessioni Thaßar saepedictae. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes eisdem duximus concedendas sigilli nostri pendentis munimine roboratas per mediumque alphabeti intercisas[175]. Datum {pro ipso} die festi Epiphaniarum Domini, anno eiusdem millesimo trecentesimo quinquagesimo tertio.
[173] a másolatban: irae, odii et inimicitiae
[174] bizonytalan olvasat
[175] a másolatban: inclusas