25.
1075. - Gyejcsa I. Rex. Abbatiam sancti Benedicti de iuxta Grón fundat et dotat.
+ In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis, Patris et filii et spiritus sancti. Ego magnus, qui et Geisa in primis[220] hungarorum dux, postea uero gracia dei rex consecratus, Bele regis filius, Cernens huius seculi bona esse momentanea, superna autem perpetua, magno amoris desiderio ecclesiam construere adoptaui, ad laudem dei et sancte marie semper uirginis, sanctique Benedicti, piissimi monachorum patris ac ducis, ibique fauente deo monasterium constitui. Igitur ipso opitulante, qui orania fecit, ad predictum sancti Benedicti monasterium hereditates in terris cultis et incultis, uineis ac uinetis, pratis ac pascuis, aquis aquarumque decursibus, piscinis et piscaturis, seruis et ministris, adque tributis, ceterisque bonis subsequentibus contuli adque dedi. Et hoc omnibus episcopis, abbatibus, necnon et principibus regni mei notum fieri uolui.
Terram, per cuius medium transit flumen, quod uocatur Gran, ubi etiam ecclesiam sancti Benedicti construxi. cum siluis, uenacionibus, aquis piscacionibus, cumulonibus ac omnibus commoditatibus utilitatibusque in predictis siluis, aquis et terra, que nunc sunt et in futurum fieri poterunt, dedi, cum propriis certis metis et terminis. Prima igitur meta, seu terminus est rupis, ad quam per quoddam uadum iuxta uillam castrensium de Borsu, Braian nomine, transitur; Deinde uersus occidentem transeundo ad uerticem montis plesi uice; Exinde in uallem et post ascenso alio monticulo, currit per siluam iuxta latus cuiusdam alterius montis ad metam terream arenosam; abinde descendit in profundam uallem, et inde ascendendo, transit ad metam terream, que est iuxta ciuilem uiam; Exinde pertransit uallem, eundo ad magnam terream metam, et ab eadem meta usque ad locum, ubi ab inferiori parte ecclesie beate uirginis de uilla knesecz[221] riuulus, nomine sarraczka, decurrit in aquam sitouam est terminus; Postea ipsa sitoua terminus est usque ad montem, unde exit; Deinde transeundo directe, caput est riuuli, nomine feniosaunicza et post ipse riuulus decurrens iuxta fonticulum, qui habet aquam quasi acidam, deriuatur sub montem, qui est uersus orientem et cadit in gran, ubi signum sancti Benedicti est in quadam arbore; Ex alia uero parte est riuulus, nomine lisna, terminus usque ad cacumen montis, unde exit; Deinde per siluam huntiensem,[222] que hungarice surkuscher uocatur, prope uillam, nomine baka, procedendo usque ad montem chus, et ab eodem monte per siluas directe transitur ad uallem, ad locum, ubi montes termiuantur, riuulo prestucz in parte sancti Benedicti remanente.
[220] In transsumpto Uladislai II. a. 1505. imprimis.
[221] Ib. Knessecz.
[222] Ib. Hontiensem.