Postea dedi uillam, que uocatur sceulleus,[223] ubi dedi uinitores et XV uineas, aratores, apiarios et terram ad LX aratra, cum terminis suis. Preterea sunt ibi VI domus ciuium de Borsu, quorum terra est ad tria aratra, hos non dedi.
Dedi eciam uillam piscatorum super ripam gran, nomine talmach, cum terra sua, pratis et insulis. Cuius terre primus terminus iungitur terre sceulleus in riuulo, qui dicitur gai; post hoc ad uiam, et de illa uia ad aliam uiam, per quam itur in Bors, iuxta quam lapis pro signo positus est, deinde sulko diuiditur a terra castrensium usque ad caput laci, qui orduksara uocatur; Post hec ad predictum uadum, quod iuxta uillam braian, quam supradixi predictorum castrensium, transitur; Tandem a predicto uado ascendendo ad supradictam rupem, que est secus litus eiusdem fluminis gran, ultimus terminus est.
Intra quos eciam terminos est uilla kouachi nomine, quam dedi, cuius uille homines ad omnia genera seruitutum, que uoluerit abbas, deputentur. In quibus terminis, quos omnipotenti deo, beate marie semper uirgini, sanctoque Benedicto obtuli, nullus extraneus aliquid iuris uel utilitatis sibi occupare presumat; Abbas uero quotquod uoluerit, homines locare poterif, longi enim latique sunt et magni.
Dedi autem et terram in susolgi cum siluis, uenacionibus, aquis, piscacionibus et fenetis. Cuius terre primus terminus est riuulus, nomine tap1a, currens in grana, qui grana terminus est, ascendendo usque ad riuulum radmera: insule uero fluuii gran in partem sancri Benedicti deueniunt; riuulus autem radmera terram sancti Benedicti diuidit ab aliis. Deinde illius riuuli caput, quod in monte wydrizki est, sigaum est. Postea autem ultimus terminus est supradicti riuuli caput tapla.
Dedi et aliam terram, nomine sikua, ad XVI aratra, et ipsum riuulum sikua, cum pratis ac pascuis et XII domus servorum, siluamque magnam cum propriis terminis.
Dedi eciam uillam bissenorum ad arandum, nomine tazzar, super sitoua, cum terra XX aratrorum, et magnam siluam uersus orientalem et meridionalem plagam cum pratis et pascuis, et decem domus carpentariorum, terminatam propriis terminis.
Insuper uero dedi aliam uillam hudwordiensium bissenorum, ad arandum super eandem aquam sitoua, cum terra septuaginta duorum aratrorum. Item aquas ad piscandum, scilicet Nitra, tarmas et sitoua, cum pratis et pascuis, que inter prediutas aquas habentur, latissima enim et longa sunt ad pastum animalium, equorum, ouium, boum, et magnam siluam ultra uallem, inter orientalem et meridionalem plagam cum propriis terminis.
Hudwordiensium aliam terram ad quadraginta aratra et XX domus seruorum
[223] Ib. Sceu1lews.