predictarum terrarum alpar et Sagi existit, sicut antea consuetudo fuit, cum ipsis hominibus de sagi, quociens abbati placuerit, comuniter piscabuntur; alias autem piscinas, que infra decursum eiusdem fluuii tiza existunt, predicti alparienses per se ad preceptum abbatis piscabuntur.
Terram pelu ultra tizam, supra portum aque kengelu, dedi cum propriis terminis, Cuius terre prima pars diuiditur ciuibus zounuk; Deinde zecu; postea per medium campum terminus est inter uillam sancti Benedicti et inter uillam urbanorum zounuk; Deinde inter uillam sancti Benedicti et uillam a1bensium, in medio campo fouea facta est, quam andreas iudex foueam fodit; Dehinc lugtha, terre sancti Benedicti particule sunt separate in uia, que ad uillam illorum uadit; Iterum iuxta arbores pro illorum diuisione, qui cehti dicuntur, fouea facta est; Deinde secus portum kengelu inter eosdem cehti terminus est sancti Benedicti, ubi fenum secat populus saucti Benedicti. Item ipsa aqua kengelu per medram diniditur in una uia, ubi eciam fouea sancti Benedicti est.
Item super aruch cum illis, qui wosciani dicuntur, propter diuisionem fouea facta est; Circuit enim idem aruch totam partem terre ex parte wosscianorum et unuri[229] usque ad terram zunde; Deinde in colle separatur terra unuri; Postea sepultura uetcudi[230] est in ualle Zebeli, fouea sancti Benedicti est.
Juxta Zounuk super aquam, que uocatur meler, dedi XV domos seruorum cum terra sua, que magna est, terminatam propriis terminis, et ipsam aquam ad piscandum, quantum in termino illius terre est.
Terram sapi simul cum arboribus, in heridetatem monasterio sancti Benedicti dedi, quam circumtenet aqua, que nominatur cundura, usque ad curice flumen, sicque diuiditur ab aliis.
Terram, que[231] dicitur melinhalmu, dedi cum propriis terminis.
In caztech VII domos dedi et terram ad quinque aratra.
Iuxta Bichari terram, in qua manent XXti domus ministrorum, dedi.
Isti autem et aliis supradictis uillis statui, ut fenum secent abbati, camulonem colligant, curiam et domus curie parent, uinum portent, in hieme duos abbatis equos nutriant.
Piscine uero, quas dedi monasterio, magne parueque, sub custodia abbatis sint. Piscatores autem chonienses, alparienses et de Sagi, ex ticia; Gegmenses[232] camarienses, et de sitouatuin, ex wag, nitra, Sitoua et danubio pisces fratribus acquirant, ut inde nutriantur.
[229] Ib. vnuri.
[230] Ib. uetendi.
[231] Ib. erronee: terramque.
[232] Vel: Gegnienses, non bene distinguitur.