In hiis eciam hereditatibus, scilicet uillis, terris, siluis, uenacionibus, aquis, piscinis et piscaturis, pratis et pascuis, adque tributis ceterisque bonis, quibus predictum sancti Benedicti monasterium, ad laudem dei et sancte marie semper uirginis dotare potui, nulli omnino aliquod ias uel utilitatem aliquam percipiendi, nisi ipsi monasterio et suo abbati reliqui.
Vltra siluam ad castram, quod uocatur turda, dedi tributum salinarum, in loco, qui dicitur hungarice aranas, latine autem aureus, scilicet medietatena regie partis.
Tributum autem unius mercati, quod uocatur hungarice Zobuz1ou wasar, eodem modo; Tributum transitus super tizam, qui nuncupatur benildi; eodem modo: Tributum super aliam aquam, que dicitur curicea, eodem modo.
Super fluuium, qui nuncupatur crys, in uilla, que uocatur duboz, trres[233] domus seruorum, porcos sancti Benedicti custodiencium, dedi, cum terra ipsorum, quibus legem dedi, et statui, ut quocunque porci regis ad pastum ierint, illuc eant et porci abbatis sancti Benedicti.
Tributum lignorum, que feruntur super gran, solus abbas habeat, nullus hoc participetur. Tribatum in Borsu et in omnibus foris eiusdem ciuitatis, necnou et aliis tribus uillis, scilicet Goznucha, Gelednuk et kerestur, in qualibet earum medietatem regie partis. In lelu super danubium tributum eodem modo.
In supradictis uero terris in hungaria, scilicet in meler, Sapi, Pelu, Sagi, alpar, Chonu, et fizeg, quotquod uoluerit abbas, homines cum aratris ponat, late enim longeque sunt et magne.
Domum eciam dedi deo et sancte marie, sanctoque Benedicto, ego rex magnus, statuens auctoritate regali, Quod omnis uagus et profugus, siue homo, siue iumentum, siue quodcumque animal sit, si in monasterium aut inter familiam, seu inter bestias sancti Benedicti deuenerint, in illis non habeat potestatem nuncius regis, neque ducis, neque cuiusquam comitis, aut primatis, sed sintin potestate sancti Benedicti et sui abbatis, et secundum consuetudinem hungarorum faciat abbas et iudicet.
Preterea ego magnus, qui et Geisa, gracia dei pannoniorum rex consecratus, auctoritate regali concedens statui, ut ecclesia illa decimas suas omnes et omnium hominum suorum, tam liberorum, quam seruorum, ubique hoc in regno existencium, habeat. Et parochiam, ecclesiam uidelicet beate marie semper uirginis, de uilla knesech, quam antea, dum capella lignea esset, habuit, quia regalis fuit, habeat, quinquaginta scilicet uillas ex ciuibus, seu aliis uicinis hominibus, quartam uidelicet decimarum partem pro saluacione anime mee et fratrum meorum, necnon et filiorum meorum, parentumque meorum
[233] Ib. tres.