Arehiepiscopus. - - - - Et ne scrupulus remaneat, huius cartule scriptor extitit Seraphim capellanus Regis Ladislaui, qui postea Dei electione ordinatus est Episcopus et Archiepiscopus.”
In diplomate s. Ladislai Regis pro Abbatia Bakonybél. Vide Wenczel Cod. dipl. Arpad. I. p. 35. 37. - Diploma hoc, ut in primis eiusdem verbis dicitur: „Scriptum est anno dom. Jnc. 1086. regnante et annuente Ungarorum Rege piissimo Ladislao.” Tardius tamen in formam autenticam redactum, aut ut ibidem dicitur, „proprio sigillo” eiusdem regis sigillatum esse, verba de Seraphino praecitata, ultro ostendunt; quia tamen Ladislaus iam 1095. 29. Jul. obiit, 1094. autem, ut videbimus, Acha Archiepiscopatum rexit, espediri intra a. 1094-1095. debuit.
28.
Ca. 1087. - Gutlen serviens s. Ladislai Regis res suas in Palaznak Capitulo Vesprimiensi legat, una notificat, „quod huius cause liberum arbitrium mihi ordinandi rex concessit ex curia Dimisiensi, dum theutonicos in hyemali tempore devastaturus pergeret. Huius vero deliberacionis mee et institutionis Guren Strigoniensis Comes - - et ceteri Primates tocius Pannonie testes habentur.”
Fejér Cod. dipl. IX. VII. 703. - Diploma hoc omni prorsus nota temporis caret, attamen s. Ladislao tribuendum esse, inde patet; quia Ladislaus II. ut intrusus rex sex tantum menses regnavit, Ladislaus III. infans extra regnum est mortuus; antequam autem Ladislaus IV. thronum conscendisset, Comitis supremi Strigon. munus iam Archiepiscopis Strigon. delatum fuit. Cum porro s. Ladislaus nullum cum teutonicis bellum gesserit, non aliud hic designari potest tempus, quam a. 1087., quo Ladislaus Principibus Germaniae contra Henricum IV. in favorem Papae viginti mille equites promisit. (Katona Hist. Crit. II. 527.)
29.
1089. 26. Jun. - Gebhardus, Pragensis episcopus, Jaromirus antea dictus, Strigonii moritur.
Exorta inter Gebehardum Pragensem episcopum et fratrem eius Wratizlaum ducem discordia, dux iterum intronizat capellanum suum Wezlonem, ut in territorio Moraviensi episcopum (Olomucensem). Pro qua iniuria praesul Gebe hardus iturus erat Romam. - Sed consilio cum suis familiaribus inito, prius adit antiquum amicum Wladislaum Regem Pannonicum, et patefaciens ei suae Ecclesiae damnum, postulat ab eo ad Romanum iter auxilium. Inscius heu fatum sibi iam superesse propinquum. Nam prima die, qua Regem adiit, nimiam