nimiam corporis incidit molestiam. Et quia prope urbem erat Strigoniam, illuc mittit cum Rex navigio, comittens curam eius illius urbis Episcopo. Pertulit heu quales sex lucibus ipse dolores, impedior lacrymis, nec possum promere dictis. Septima die iam advesperascente, sol iulii senas qua tangit luce kalendas - - mundo migravit ab isto.
Annal. Saxo ad h. a. - Cosmas Prag. 1. 2. pag. 178. et ap. Pertz Mon. SS. IX. 95. - Dubravius (1. 9. pag. 233.) ait: Romam igitur quaeribundus ire parat, itinere in Pannoniam deflexo, ut inde mari Adriatico in Italiam transiret; sed vix aeger Strigonium attigit, ibique ex eadem aegritudine vitam finivit suam.” „Defunctus est - addit Annal. Saxo - in urbe Strigonia 6. kal. Jul.” - Gebhardus hic, ut Dubravius praemittit, ius haereditatis filiorum Ottonis ducis Olomucensis fratris nempe sui defuncti, quos e sorore s. Ladislai regis susceperat, tutabatur, haecque fuerit causa itineris sui in Hungariam (Katona Hist. Crit. II. 546.) - Sedes Strigoniensis ergo tunc non vacabat, sed an Neaemias, an vero Stephanus I. illum exceperit, dicere non valemus.
30.
1091. 20. Dec, - S. Ladislaus Rex iura Abbatiae de Szala, a s. Stephano Rege obtenta, confirmat.
In nomine sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis, Ladislaus dej gracia Hungarie Rex, omnibus xpi. fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presentes litteras Inspecturis, Salutem in vero omnium saluatore. Ad Vniuersorum serie presentium noticiam volumus peruenire, quod cum causa deuolionis ecclesiam beatj Adrianj preciosi martiris xpi. de Insula Saladiensi visitare diuertissemus, Religiosus vir Stephanus[235] et fratres eiusdem ecclesie populos suos per diuersorum Collectorum exactores miserabiliter fuisse aggrauatos, nobis conquerendo significare curauerunt, petentes, ob anime nostre salutem ipsis populis sic aggrauatis et per executores grauiter afflictis, releuacionis remedium ex debite sollicitudinis officio adhiberi dignaremur, litteras quasdam priuilegiales Sanctissimi Regis Stephanj, predecessoris nostri, exhibendo. Quarum tenoribus perlectis, reperimus euidenter et fide oculata Inspeximus In eisdem, primo videlicet, quod Idem Sanctissimus rex predictam ecclesiam siue monasterium, quam ipse anno millesimo decimo nono ob anime sue remedium et pro stabilitate Regnj construxerat et fundauerat, ex Regia largitate ac pietate donationibus, possessionibus, et decimatione copiose et large decorauit et dotauit. Secundo conspeximus et comperimus, quod ex forma Indulti eiusdem Sanctissimj Regis, similiter Anno domini Millessimo Vigesimo
[235] Piter addit: abbas.