PRAEFATIO.
Eum nobis in concinnando opere hoc praefiximus scopum, ut diplomata et data quaeque, historiam Ecclesiae Strigoniensis concernentia, ordine chronologico exhiberemus.
Nomine autem Ecclesiae Strigon. non tantum Primatiam, ArchiEpiscopatum et Capitulum Strigoniense intelligimus, sed etiam Capitulum Collegiatae Ecclesiae Posoniensis, utpote quod solum, e tribus, quae olim intra ambitum Archidioecesis Strigon. continebantur, Capitulis remansit. Budense enim exstmetum est, Scepusiense autem Cathedrale evasit.
His etiam limites operis designavimus.
Fontes, e quibus plenis manibus impigre hausimus, erant: Archivum Primatiale Ecclesiasticum, et aliud Seculare, in quo acta iurium possessionariorum conduntur, tum Archivum Capituli Strigon. privatum, in quo etiam instrumenta literalia Abbatiae Sancti Benedicti de iuxta Gron, a. 1538. Capitulo Strigon. collatae, asservantur.
Jam quod mireris, Archiva haec, licet per Venceslaum Bohemum expilata, licet grassantibus in visceribus Regni Turcis, capitalibus inimicis nostris, ad arcem