arcem Drégely, tum Posonium, inde Tirnaviam, ac tandem sub intestinis Regni motibus huc illucque translocata fuerint, provida, ac nunquam satis laudanda Capitularium cura tam integre conservata sunt, ut si primas et certe paucas sec. XI. litteras excipias, vix aliqua venerandae antiquitatis monumenta, quod penitus interiissent, deploranda habeamus; ac ideo Archiva haec primis et praecipuis Regni merito adnumeraveris.
Alter nobis fons erat, Archivum Capituli Ecclesiae Poson. privatum, quod ab Ottocaro Bohemo pariter expilatum, litteris, a. 1277. antiquioribus, destituitur quidem, multis tamen et hucdum, quia penitus ignotum erat, absconditis thesauris abundat.
Jam quo modo in assequendo scopo nostro versati simus, videamus.
Eo ante omnia totis viribus contendimus, ut diplomata, quae collectionem nostram subeunt, correctissime et Originalibus praeter interpunctionem per omnia conformiter lucem videant. Quod ut assequeremur, unica nobis via patuit, illa nempe solummodo diplomata colligendi, quorum originalia nobis usurpare licuit.
Non tamen, ni hiatibus scatens opus dare voluissemus, hic nobis subsistere licuit; multorum enim diplomatum, ad rem nostram facientium, originalia in praelaudatis Archivis non amplius supersunt. Ne ergo clum Charybdim evitare intendimus, in Scyllam incidamus, ita rem instituimus, ut diplomata, ex originalibus desumpta, per extensum, reliqua autem, ex editis iam operibus collecta, nisi per extractum collectioni nostrae assignaverimus.
Systemati huic conformiter e praedictis Archivis etiam illa Originalia, quae in aliis operibus iam publici iuris facta sunt, a nobis denuo per extensum communicanda erant. Neque nos in reimprimendis his operam perdidisse, abunde patebit cuilibet, conferenti textum nostrum cum textu Codicis Georgii Fejér, qui diplomata, adusque sparsim edita, collegit, inedita autem e recentioribus passim copiis desumpsit quarum innumeris mendis inepti descriptores alia innumera addiderunt. Nemo ergo nobis id vitio vertat; nos certe non ultimum laborum