VI.
STEPHANUS I
1093.
Schmitthius Neaemiae in serie Archiepiscoporum Desiderium Colocensem, ut illi quidem videtur, Archiepiscopum ab a. 1078. usque 1084. successisse scribit; (Archiep. Strig. I. 37.) sed opinionem hanc subsistere non posse, inde nullo negotio confit, quod Desiderius hic et a. 1075. et 1093. Episcopus Colocensis uocetur. (Fejér I. 439. 481. Vide etiam Nros. 25. et 31.) Nunquam ergo Desiderius hic metropolitanam hanc sedem conscendit. - Iam de Stephano nostro praeter ea, quae Nrus 31. exhibet, nil aliud constat; illud tantum certum est, eum vitam ultra hunc annum non produxisse.