quarto,[236] ipsum Monasterium et ipsum populum ab omni Inquietudiue debere esse semotum. Nos igitur eiusdem Sanctissimj Regis, Stephanj felicibus vestigijs Inherentes, concessimus In secula statuendo, vt quemadmodum a Judicio et potestate ac Jurisdictione omnium Judicum et Vniversorum Comitum parrochialium, seu Viceiudicum et, Curialium Comitam eoramdem ex forma litterarum priuilegialium supradictarum expediti sint penitus et exempti populi Monasterij sepedicti, ita et a vexatione, molestijs, Inquietatione et grauaminibus, que per Collectores tam Victualium, quam denariorum seu quarumlibet aliorum manerierum possent eis Imponj et mandarj, predicti Abbas et Conuentus, eorumdemque populus expediti habeantur penitus et exempti; ne ipsum Monasterium per huiusmodi grauamina ad paupertatem exinanicionem redactum, quod absit, in eo per subtractionem necessariorum aut alimentorum, diuine laudis organa suspendantur. Vt igitur presens nostra ordinatio Iamdudum ordinati negocij salubris Innouatio robor obtineat perpetue firmitatis, nec per predictos Judices, Comites, seu Rectores Comitatuum et Collectorum exactores valeat aliquatenus Immutari, presentes ipsi Monasterio ac suis Rectoribus super hoc ob reuerenciam beati Adrianj in priuilegium firmitatis perpetue concessimus lifteras, sigilli nostri munimine roborando. Datum in Simidio Terciodecimo kalendas Januarij Anno domini Millesimo centesimo primo, Regnj autem nostri Anno vigesimo.
E copia simplici Conventus de Kapornak a. 1514. In Arch. Prim. sec. Lad. U. Nr. 172. - Piter Vita s. Guntheri 165. - Katona Hist. Crit. II. 565. - Czinár Monast. I. 190. - Fejér Cod. dipl. I. 466. - In dato anni manifestus error cubat, s. Ladislaus enim iam a. 1095. regnare desiit; descriptor numerum decenarium transilisse videtur, rescribendumque est MXCI. Annus regiminis pariter eronee adscribitur.
[236] Vide litteras has Fejér I. 307.