VII.
ACHA.
1094.
In unico Feliciani Archiepiscopi Strigon. de a. 1134. diplomate his verbis memoratur: „Regnante nobilissimo rege ladislauo, Strigoniensis vero ecclesie primatum acha gubernante, - -predictus rex - -
Zagrabiensem constituit Episcopatum.” (Vide Nrum. 59.) Attamen annus fundationis non exprimitur. Timon ad librum, qui inscribitur Topographia magni regni Hungariae provocando, in quo tamen verba citata non inveni,
episcopatum hunc a. 1085. erectum ait,[237] cuius sententiam Schmitthius quoque acceptat, eo magis, quod ex Inchoffero, qui hoc in Mss. e Tabulario Romano depromptis, se legisse testatur, didicerit, Acham successorem Desiderii a. 1085. creatum fuisse.[238] Schmitthium dein etiam Katona secutus est,[239] et sic et Schmitth et Pray[240] Acham hunc Stephano in serie Archiepiscoporum praeponunt, quod et Koller approbat,[241] episcopatum tamen Zagrabiensem a 1091. conditum fuisse censuit[242]; sententiam tamen hanc datis ad Stephanum Katona litteris immutavit ac natales episcopatus huius ad a. 1093. retrudit, tum observat: „nodum, quem nectit Achae Archiepiscopatus, ita seco: Anno 1093. Archiepiscopus Strigon. fuit Stephanus fide diplomatis a. 1093. Hunc non antecessit, verum ei successit verisimiliter eodem anno Acha, sub quo et Bacsiensis conditus est archiepiscopatus et Zagrabiensis episcopatus. Animadverte, nullis niti tabulis, quae de Acha Archiepiscopo ante a. 1093. litteris prodita sunt.” Huic sententiae deinde etiam Katona subscribit, pressius tempus sic definiens: anno 1093. dominica resurrectionis Fabianus Bacsiensis adhuc inter episcopos recensetur (Vide Nrum31.) „paulopost igitur (quia nempe Fabianus in citatis Feliciani Archiepiscopi litteris iam Archiepiscopus nominatur) primum quidem archiepiscopatus Bacsiensis, tum episcopatus Zagrabiensis, uterque tamen ante pium s. Ladislai regis obitum, qui 29. Jul. 1095. contigit, erectus est. Ita fit, ut
[237] Imago Novae Hung. Viennae 1762. pag. 35.
[238] Arch. Str. I. 40.
[239] Hist. Crit. II. 492.
[240] Hierarchia I. 159.
[241] Hist. Ep. Quin. I. 174. e)
[242] Ib. pag. 163.