41.
Ca. 1105. - Laurentius Archiepiscopus Strigon. per legatum suum interest Synodo Jadrensi.
Ego Gregorius Abbas s. Petri recordationem facio, qualiter interpellavi cum Teobaldo Preposito Laurentii Strigoniensis Archiepiscopi in Synodo Jaderensi, coram Archiepiscopo Crescentio et Gregorio Jaderensi Episcopo - - et alii plures, qui ibi interfuerunt.
Farlati Illyr. S. V. 53. - Katona Hist. Crit. III. 234. - Fejér Cod. dipl. VII. I. 139. Hi ad a. 1108; Carrara Archivio Capitolare di Spalato. 64. Wenzel 1. c. VI. 75. autem ad a. 1103 ponunt. Annus certe non constat; sed ante a. 1005. ex eo servari non potuit, quia hoc tantum anno Colomannus Rex Jadram Venetis eripuit et civitatem hanc prima vice intravit (Farlati Illyr. S. V. 53.), qua occasione etiam synodus haec celebrata fuerit, quia Colomannus, ut Bonfinius testatur (Dec. 2. libr. 5. pag. 239.) „recepta Iadra, ceteros paulo post Dalmatas recepit, quos ut maiori diuturnioreque Leneficio sibi obstringeret, ultro libertate donavit, item urbium templa donariis amplissimis excoluit,” ac ut Farlati (1. c.) ait, praeter ius confirmandi episcopos et Comites, nihil fere sibi reservavit. Facile ergo huac in finem synodus haec convocata fuerit, e cuius actis praeter fragmentum citatum nihil superest. - Farlati circa hanc synodum sequentia observat: „Adfuit itidem Theobaldus Praepositus, idest locum tenens, seu legatus, seu vicarius Laurentii Archiepiscopi Strigon., ex quo intelligere velim, iam tum Archiepiscopos Strigon., qui Apostolici Legati munere fungebantur in universa Hungaria, conari coepisse provinciam Spalatensem sub suam potestatem redigere, cum primum Dalmatia iuris Hungarici esse coepit” (L. c. et. III. 165.)
42.
1107. - Laurentius Archiepiscopus Strigon. ecclesiam Dömösiensem praesente Colomanno Rege consecrat, eumque a capiendo Almo duce dehortatur.
Dux autem (Álmos) construxit monasterium de Demes, rogavitque Regem, ut ad consecrationem veniret, et sic factum est. Postquam palatini accusabant Ducem, quod insidias praeparasset, ut interficeret Regem in consecratione monasterii sui, quod et forte fecisser, nisi amici Regis ipsum vigilantissime custodissent. Rex autem iratus, voluit capere eum, sed Reverendissimi Episcopi et alii boni principes, scientes falsum esse, quod ex confictione inimicorum Duci inponebatur, intercesserunt pro eo apud Regem et pacificaverunt eos iuramento, dimisitque Ducem in pace, ut in Bokon venaretur.
Marci Chron. pag. LXXXV. - Thuróczi Chron. II. c. 61. - Katona Hist. Crit. III. 225. - Cum hoc tempore Laurentius Strigon. Archiepiscopatui praefuit, consecrationem huius ecclesiae, Strigonio adiacentis, ille procul dubio peregit.